XLI.
Fol. 156. 26 mar. 1264.
Noverint universi quod cum nos Jacobus
Dei gratia et cetera mandaverimus vobis universis etsingulis
judeis dominio et districtu nostro comorantibus quod omnes
blasfemias domini nostri Jesuchristi et Beate Marie
matris ejus que in vestris libris ut nobis dictum est
continentur dampnaretis et levaretis de ipsis libris
ex quo ipsas inveniretis per vos ipsos vel vobis significate essent
vel ostense per fratrem Paulum Cristianum ordinis
fratrum predicatorum viva voce vel literis infra
spacium trium mensium et quod alias ille qui istius
mandati et statuti nostri culpa inventus esset ex vigore mei
puniretur penam mille morabetinorum et libri
predictas blasfemias continentes absque cujuslibet excusacione
et remedio publice comburerentur: modo vero quia aliqui ex
vobis ut intelleximus dubitantes super dicta pena mille
morabetinorum ne per vos
ipsos de dictis libris levare
aliquid haberetis recognoscimus ac etiam declaramus quod non
teneamini aliquid de ipsis libris levare nec dampnare
nec penam predictam incurratis donec per fratrem Paulum
vel per alium sint vobis ostensa capitula dictarum blasfemiarum
sic quod cum vobis ostensa fuerint si ea excusare potestis non fore
blasfemias nostri domini Jesucristi et Beate Marie
matris ejus ad cognicionem judicum super hoc assignatorum a nobis
videlicet venerabilium episcopi Barchinone fratris
Raimunde Pennaforti fratris A. de Segarra fratris R.
Martini et fratris P. de Genua non teneamini dampnare
aliquid vel levare de eisdem set cum per dictum fratrem Paulum
vel
per alium vobis ostensa fuerint et postea spacium habueritis
unius mensis respondendi: et facta responsione per vos infra dictum
mensem nisi dictus frater Paulus vel alius qui predicta vobis
ostendet ipsam vobis impediret condempnati fueritis per omnes dictos
judices ipsa de dictis libris infra dictos tres menses
levare absque remedio teneamini et quod juretis viginti vel
triginta de majoribus et discretioribus vestrum in qualibet aliama
sive comunitate super lege Moysi in animabus vestris et
aliorum judeorum de predicta comunitate quod predictas
blasfemias radetis et de cetero non reponetis. Quod qui contra
fecerit penam predictam dictorum mille morabetinorum se
noverit sine remedio incursurum. Datum Exee VI kalendas
aprilis anno Domini MCCLX quarto.