XLI. Testamentum Berengarii de Villamuls, Archiepiscopi Tarraconensis, an. MCXCIII. (1193)

XLI.

Testamentum Berengarii de Villamuls, Archiepiscopi Tarraconensis, an. MCXCIII. (1193) (Vid. pág. 169.)

Ex autogr. in arch. eiusd. eccl. 

Haec sunt conditiones sacramentorum quarum seriem ordinavit dominus Johannes, Terraconensis ecclesiae Praepositus praesente Archidiacono et Sacrista et Camerario et aliis subscriptis canonicis ipsius ecclesiae, et Berengario de Episcopali (Bisbal), de ultima voluntate domini Berengarii, Terraconensis Archiepiscopi. Nos itaque testes, Guillelmus Clemens, capellanus domini Archiepiscopi, et Ferrarius, notarius ejus, verum pariter dantes testimonium, juramus per Deum et ejus sancta quatuor Evangelia, quod nos vidimus et audivimus, praesentes et eramus, quod dominus Archiepiscopus jacebat vulneratus in terra. Adhuc tamen erat compos mentis suae, et plenum sensum habebat; et Guillermus Clemens hortabatur eum ad confessionem et poenitentiam, et confessus est; et facta confessione, dixit ei Guillermus Clemens: injungo vobis constituere elemosinam de rebus vestris. Tunc dixit Archiepiscopus: mando omnia mea dari pro amore Dei et pro anima mea, solutis debitis meis. Quaerente vero capellano ubi esset pecunia sua; dixit Archiepiscopus: modicum quod habet Raymundus de Villamulorum, sit suum; et modicum quod est Terraconae, sit ecclesiae. Interrogatus a capellano de quantitate pecuniae, dixit, (:) Ferrarium scire. Quaesivit iterum capellanus, et dixit: ¿Domine, sicut ipse dixerit? Et respondit Archiepiscopus: Ita bene. Quaerente iterum capellano a Ferrario, si sciret ipse, dixit Ferrarius: scio; et nutum fecit capite. Postquam autem haec omnia nobis videntibus et audientibus ordinavit, voluntatem suam nobis scientibus non mutavit; et sic iterum vulneratus decessit ab hac luce. Unde quod ab ejus ore in articulo illo audivimus, coram supra dictis omnibus testificamus, et jurejurando firmamus, VI. kalendas martii, anno M.C.XC.III. Dominicae Incarnationis, nona die post obitum domini Archiepiscopi. = Sig+num Guillermi Clementis, capellani Domini Archiepiscopi. = Ego Ferrarius, notarius domini Archiepiscopi, subscribo. = Sig+num Johannis, Terrachonae ecclesiae Prepositi. = + Ego R. de Rochabertino, Terrachon. Archidiaconus, subscribo. = Ego Gombaldus, Terracon. ecclesiae Sacrista, subscribo. = Sig+num Berengarii, Terracon. ecclesiae Camerarii. = Ego Raymundus Guillermi subscribo +. = Sig+num Raymundi de Linars, presbyteri et canonici. = Ego Petrus de Terracona, Terraconae notarius, hoc scripsi, et dampnavi in linea III. ab eo loco ubi dicitur notarius ejus, usque ad locum ubi dicitur verum; et supra scripsi in linea VI. ubi dicitur sua: die et anno + praefixo.