XLIII.
n. 13.fol. 265. 14 abril 1265.
Noverint universi quod cum nos
Jacobus etcetera fecerimus venire apud Barchinonam
Bonastrugum de Porta magistrum judeum de Gerunda
ratione acusacionis quam prior fratrum predicatorum
Barchinone frater R. de Pennaforti et frater A.
de Segarra et frater Paulus ejusdem ordinis de ipso nobis
fecerant qui asserebant quod in Domini nostri vituperium et tocius
fidei catholice dixerat quedam verba et etiam de eisdem librum
fecerat de quo transcriptum dederat episcopo Gerunde: idem
Bonastrugus in nostri presentia constitutus presentibus
venerabili episcopo Barchinone Berengario A. de Angularia
magistro Berengario de Turri archidiacono Barchinone magistro
B. de Olerda sacrista Barchinone B. Vitale Ferrer de Minorisa
et Berengario de Vico jurisperitis et pluribus aliis sic
respondit quod predicta verba dixerat in disputacione que fuit inter
ipsum et fratrem Paulum predictum et in nostro palacio
Barchinone in principio cujus disputationis fuit a nobis sibi
data licencia dicendi omnia quecumque vellet in ipsa disputacione:
quare ratione licentie a nobis et fratre R. de Pennaforti predicto
sibi data in dicta disputacione de predictis non tenebatur in aliquo
maxime cum predictum librum quem tradidit dicto episcopo Gerunde
scripsisset ad preces ipsius: super quibus nos Jacobus Dei gratia
rex predictus nostrum habuimus consilium cum episcopo
Barchinone et aliis supradictis qualiter in facto dicti judei
procedere deberemus: habito tamen consilio cum eisdem cum nobis
certum sit dictam licenciam a nobis et fratre R. de Pennaforti
sibi tunc temporis fore datam volebamus ipsum judeum per
sententiam exulare de terra nostra per duos annos
et facere comburi libros qui scripti erant de
verbis supradictis: quam quidem sententiam dicti fratres
predicatores admitere nullomodo voluerunt. Quapropter nos Jacobus
Dei gratia rex predictus concedimus tibi dicto Bonastrugo de
Porta magistro judeo quod de premissis vel aliquo
premissorum in posse alicujus persone non ….. nearis tempore aliquo
respondere nisi tantum in posse nostro et presentia. Datum Barchinone
II idus aprilis anno Domini MCCLX quinto.