XLIV. Perg.n. 1456. Jai.I. 9 ag. 1256.

XLIV.

Perg.n. 1456. Jai.I. 9 ag. 1256.

Noverint universi quod
nos Jacobus
Dei gratia
rex
Aragonis

Majoricarum
et
Valentie
comes
Barchinone et Urgelli

et
dominus
Montispesulani

per nos et nostros concedimus vobis venerabili et dilecto nostro
fratri
Geraldo
Amici

castellano
Emposte

et per vos universis
hominibus
de
Cuyllaria
presentibus et futuris quod quolibet anno in festo

natale

Domini eligatis et possitis eligere quemdam probum hominem
vicinum
de
Cuyllaria
qui sit
justicia
de Cuyllaria

et judicet aut determinet omnes causas civiles et criminales que
judicande fuerint seu etiam terminande inter quoslibet
homines
de
Cuyllaria
et juret quod bene et legaliter se habeat la
officio
justitiatus

prout
forum
est et
consuetudo
Valentie.
Datum apud
Sanctum
Matheum

V idus augusti anno Domini
MCCL
sexto
.
– Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majorice et Valentie
comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. – Testes sunt
Eximinus
de Urrea

Sancius de Antillone Blaschus de Alagone Ato de Focibus Michael de
Ceja. – Signum
Jacobi
de Montejudaico

qui mandato domini regis pro domino
fratre
a.
episcopo Valentie

cancellario
suo hoc scripsit loco die et anno prefixis.