XLVII. Clementis V., Jacobum II. Aragoniae Regem, litterae, 1309

XLVII.

Clementis V. ad Jacobum II. Aragoniae Regem litterae super confirmatione electionis Archiepiscopi Tarracon., an. M.CCC.IX. (1309) (Vid. pág. 194.)

Ex arch. reg. Barcin.

Clemens Episcopus servus servorum Dei. Carissimo in Christo filio Jacobo Regi Aragon. illustri salutem et Apostolicam benedictionem. Per litteras tuas quas nuper benignitate consueta recepimus inter coetera nostro Apostolatui supplicasti, quod cum dilectus filius Praepositus Terraconensis electus concorditer in Terraconen. Archiepiscopum extitisset, electionem suam per aliquem de suffraganeis ecclesiae Terraconen. in illis partibus confirmari, sibique consecrationis munus impendi, ac exhiberi palleum de spetiali gratia mandaremus. Ad quae tuae celsitudini duximus respondendum, quod pridem super provisione eidem ecclesiae facienda volentes annuere votis tuis, illam ad tuae supplicationis instantiam dispositioni Sedis Apostolicae duximus spetialiter reservandam. Verum licet in cunctis, quae possumus, cum Deo et Apostolicae Sedis honore libenter tuis desideriis placeamus, scire tamen te volumus quod cum simus ad praesens in itinere constituti, et fratres nostri absentes a nobis fore noscantur, honori nostro non convenit quod absque ipsorum consilio in talibus negotiis procedatur. Quare volumus quod electus praefatus pro receptione confirmationis, consecrationis et pallei praedictorum ad Sedem veniat supra dictam, cuius justitiam Dei et tui contemplatione benigne in hac parte habere proponimus commendatam. Datum apud monasterium Caonen. Narbonen. diocesis idus febroarii pontificatus nostri anno quarto.