XLVII, perg 186, 25 febrero 1145

XLVII
Perg.n
186. 25 feb. 1145.

Hoc est translatum bene et
fideliter factum quod sic incipit. In Dei nomine hec est carta
et memoria de donativo facto cum conveniis et de
germanitate tali modo quod ego
D. Perdiguero
et D. Almoravech et G. Priavol et Ferrer de Banavar
damus Deo et domni milicie templi et fratribus ibi Deo
servientibus videlicet fratri Randulfo et fratri R. et fratri
B. Damus vobis de nostra hereditate de Alffoçeya et de suo
termino de heremo et populato de aquis et de
erbis et de lignis de monte et de plano
et de soto de toto quanto nobis pertinet vel pertinere debet
sicut dominis in sua propria hereditate sic damus et concedimus Deo
et vobis quintam partem retinemus nobis quatuor
partes scilicet unusquisque suam partem et colligimus vos et fratres
vestros in quintam partem quam vobis damus sub tali
videlicet conditione quod adjuvetis nos in omnibus et protegatis et
defendatis nos et nostra videlicet uxores et filios et
filias famullos et ançillas oves et
boves jumenta et peccora et omnia nostra tanquam
vestra propria pro posse vestro sine fraude. Ita videlicet quod si
aliquis nostrum vel de nostris tam de hominibus quam de
jumentis captum fuerit a christianis in Aragone
sive in Navarra vel in Castella vos fratres templi
demandetis et abstrahatis tamquam vestram propriam causam. Unde nos
convenimus Deo et vobis fratribus milicie templi quod non
feramus ultra arma super ullos christianos nec eamus in exercitu nisi
super paganos in exercitu regali vobiscum. Similiter est convenio
inter nos quod si aliquis ex populatoribus nostris de Alfoçeya
furtum fecerit et probatum inde fuerit quod perdat totum
quantum habet et exeat de villam tamquam latro et
proditor atque malus: et unus de nobis vel de nostris
quod sit calmedina et judex qui judicet causas secundum
forum Cesarauguste ad cujus forum sunt populati et qui
accipiat calonias et dividat unicuique partem suam tribuens.
Si forte aliquis homo reus adgravatum se tenuerit de
judicio calmedine in Alffoçeya potest se clamare et
alzare ad fratres milicie templi et non ad alium judicem et
ipsi fratres audita causa et judicio dato si justum fuerit judicium
concedant illud fratres et faciant tenere atque complere. Si vero
judicium subversum fuerit aliquo modo faciant fratres discernere ac
juste judicare secundum forum Cesarauguste et ultra non querat
alium judicem quod si quesierit pectet et donet LX solidos de
calonia et exeat de villa et nunquam magis
habitet ibi. Similiter est convenio inter nos quinque fratres qui
sumus in ista germanitate quod si aliquis nostrum totam suam
partem de sua hereditate vel aliquam partem hereditatis sue vendere
voluerit primus faciat scire ad suos germanos et si aliquis
eorum retinere voluerit et poterit habeat sicut inter se convenerint:
fratres vero milicie templi habeant unum solidum scilicet XII
denarios de unoquoque numero X solidorum minus quam
alter alius proter donum et mercedem: si vero nullus eorum emere
poterit aut noluerit vendat vicinis suis vel aliis preter aliam
religionem aut milites secundum consuetudinem fratrum milicie templi.
Sicut igitur nos predicti videlicet D. Perdiguero et D. Almoravec et
G. de Griavol et F. de Benovar collegimus ad vos fratres domus
milicie templi predictos et vestros in quintam partem
de nostra propia hereditate de Alffoçeya in societate et
germanitate sic etiam mitimus in vestra protectione ac deffensione
omnes populatores qui sunt et erunt in Alffoçeya. Et volumus
et mandamus quod unusquisque ex populatoribus per se et domum suam et
familiam tribuat semper annuatim vobis predictis fratribus domus
milicie templi
et vestris unam rovam frumenti et
aliam ordei Deo autem et sue Sancte ecclesie decimas et
primicias fideliter tribuant et persolvant. Quin etiam nos
quatuor supradicti laudamus et confirmamus
istum donativum sicut suprascriptum est Deo et vobis dictis
fratribus domus milicie templi et cunctis fratribus
vestris presentibus atque futuris per nos et nostros presentes et
posteros per secula cuncta Amen. Similiter nos fratres
Randulfus et frater R. et frater B. per nos et fratres
nostros presentes et posteros recepimus vos tanquam fratres in
proteccione et tuicione Dei et domus nostre et fratrum
nostrorum vos et vestra scilicet vestras personas et uxores
et filios et filias et populatores qui modo ibi
sunt et in antea ibi erunt et omnia vestra quod protegamus et
deffendamus vos et vestra tanquam nostram propriam causam semper et
ubique pro posse nostro sine fraude per secula cuncta Amen. Testes
sunt de isto predicto donativo et de conveniis et de
societate et de germanitate ex utraque parte sacrista
Sancti Salvatoris et Gabinus et Bernardus abbas de Pina
et Galin Garçes Grinon et Galin Açnareç de Fontes.
Facta carta in mense febroarii in festivitate Sancte
Mathie
era millessima CLXXXIII Regnante rege Garcia in
Navarra R. Berengarii comes barchinonensis dominante in
Cesaraugusta et in Aragone Bernardus episcopus in
Cesaraugusta Ato Sanç
justicia Artal in Alagone Lop Sanç
in Belchit. – Jo. scriptor rogatu predictorum hanc
cartam scripsit et per alfabetum divisit die et anno quo
supra.
– Sig+num mei Dominici Calbet notarii publici
Cesarauguste qui originale hujus transumpti vidi
et verbo ad verbum legi et in eodem transumpto
me ut testem subscripsi. – Sig+num mei Johannis Petri de Magallon
natarii publici Cesarauguste qui originale
hujus transumpti vidi
et verbo ad verbum legi et in eodem transumpto me
ut testem
subscripsi. – Ego Johannes de Magallon notarii publici Cesarauguste
qui hoc translatum ab originali instrumento de verbo ad
verbum bene et fideliter translatavi et hoc
sig+num meum aposui.

Nota: era millessima CLXXXIII :
1183, Perg.n 186. 25 feb. 1145.