XLVII. Reg.núm.9, fol. 13. 15 ene. 1257.

XLVII.

Reg.núm.9, fol. 13. 15 ene. 1257.

Quod cum nos Jacobus
etc.
enfranquivissemus
et
franchos
ac quitios fecissemus vos omnes cives et habitatores
Barchinone
…. larios vestros per totum
regnum
Majorice

et
insulas
eiusdem
regni
ac
Evice
et
Minoricarum
ab omni
leuda
pedatico …. penso mensuratico et aliis sicut la privilegio a nobis
inde vobis confecto per manum G. scribe nostri et postmodum ratione
scurationis
portus
de Portupino

imposuissemus quod quelibet
navis
daret pro qualibet
cuberta
singulos
morabatinos
et quodlibet
lignum
cum
cuberta
ultra DCC
quintalia
portans unum
morbatinum
et quodlibet
lignum
cum cuberta

portans infra DCC
quintalia
medium
morbatinum:
suplicastis nobis fideliter et devote quod nos ratione
enfranquimenti
quod vobis feceramus vos a dicta prestacione absolveremus ut in dicto
vestro privilegio continebatur. Nos igitur attendentes vestras
supplicationes predictas esse justas et attendentes multa et grata
servicia que vos la
captione
dicti
regni Majorice
nobis fecistis et cotidie la aliis facere procuratis: remitimus et
donamus vobis et successoribus vestris
medietatem
illius
morbatini
sive alterius quantitatis quam nos imposuimus pro qualibet
cuberta
navis
et
ligni
dande pro dicto
portu
scurando sive pro
ancuratico
dicti
portus
ita quod de cetero non teneamini dare pro qualibet
cuberta
alicujus
navis
vel
ligni
predictorum nisi tantum medietatem de eo quod in dicto statuto nostro
continetur. Confirmantes vobis et vestris perpetuo omnes alias
franquitates
a nobis vobis concessas cum dicto nostro privilegio ut la ipso melius
et plenius continetur. Datum
Barchinone
XVIII kalendas februarii anno Domini
MCCL°
septimo.