XVI.
Perg. n. 159. Alfon.I.18 jun.1174.
Hoc est translatum bene
et fideliter translatatum XII kalendas novembris anno Domini
quingentesimo quinto
a quodam instrumento quod sic habetur. – Presentibus atque
futuris sit manifestum qualiter ego Ildefonsus
Dei gratia rex
Aragonensium
comes
Barchinone et marchio Provincie
atque Raimundus
de Montecateno
facimus convencionem cum omni populo
sarracenorum
Dertuse.
Convencio vero talis est quod omnis aljema
id est populus sarracenorum
qui modo habitatores sunt Dertuse
donent nobis annuatim
in
perpetuum
CCCC macomutinas
boni
auri
rectique
ponderis
per quatuor
tempora anni.
Nos vero propter hoc facimus eis talem convencionem et donacionem
ut amplius ab his presentibus calendis
mensis julii
primi modo inchoantis non donet omnis aljema
Dertuse
qui ibi in presenti est neque faciat operam aliquo modo nobis neque
successoribus nostris in Dertusa
neque deforis
neque in castris
nec in aliquibus locis
per nos neque per bajulos
nostros set sint sani
et quieti
ab omni opere. Si vero crescerit populus sarracenorum
super hoc populo qui in presencia habitant in Dertusa
crescant mazmuzine
secundum hanc prenominatam rationem secundum sensum et visum de Nage
zahalmedine
et de Mafomet
alchadi
et secundum cognitionem proborum hominum de aljema.
Si vero quod absit minuerit minuant mazemucinc
secundum racionem et secundum cognicionem eorum. Si quis hanc cartam
violare voluerit non liceat sed in
duplo
componat et post hoc ratum semper permaneat. Actum est hoc XIIII
kalendas julii ab incarnato Dei filio MCLXXIIII.
– Signum lldefonsi
regis Aragonensis
et comitis
Barchinone et marchionis Provincie.
– Sig+num Raimundi de Montecatano.
– Sig+num Arnaldi de
Tornamira. – Sig+num Petri Stephani. – Sig+num Moronis. – Sig+num
Raimundi de Cintillis.
– Sig+num Petri de Monte
Regali.
– Sig+num Raimundi de Sancto Saturnino. – Sig+num Bonefacii. –
Sig+num Crispini
qui hanc cartam jussus die et anno prenotato scripsit. – Sig+num
Exemeni
notarii
Dertuse
hujus translati
testis. – Sig+num Johannis
de Colonia
capellani
de Castilione
et notarii
testis. – Sig+num Luce
subscribentis
pro teste. – Signum + Bernardi de Linerola
ecclesie sancti Nicholai capellani qui hoc translatum bene et
fideliter translatavit cum originali eum comprovabit et eum fidele
invenit die et anno quo supra.
XVII Litera Castellblanc