XVII, perg 384, Jaime I, septiembre 1229

XVII

Perg.n.384. Jai.I.18 set.
1229. (Datum
apud Tarrachonam quinto kalendas septemberis anno Domini millessimo
CC vicesimo nono
).

In Christi nomine.
Manifestum sit omnibus quod nos Jacobus
Dei gratia rex Aragonum comes Barchinone et dominus Montispesulani

promitimus vobis venerabilibus in Christo patribus S. Dei gratia
Tarrachonensi archiepiscopo G. Vicensi B. Barchinonensi
et G. Gerundensi episcopis vobis quoque fratri B. de
Campaines
tenenti locum magistri et preceptoris
Riparie et Miraberti et vobis karissimo
consanguineo nostro Nuno Sancii Hugoni comiti
Empuriarum
G. de Montecatano vicecomiti Biarnensi
R. de Montecatano Raimundo Alaman Guillelmo de
Claromonte
et aliis omnibus qui nunc presentis estis in
Tarrachona et debetis nobiscum personaliter proficisci ad
insulas Majoricas Minoricas Eviçam et
alias insulas que vocantur generaliter Baleares ad
expugnandas inde barbaras naciones quod de tota terra
civitatibus villis et castris terris heremis
et populatis cum suis redditibus et rebus
mobilibus et inmobilibus et exitibus universis
que in hoc viatico adquiremus Domino concedente tam
per terram quam per mare
lezdis pedaticis ribaticis
et aliis exitibus universis dabimus vobis vel vestris justas
porciones
secundum numerum militum et hominum armatorum
quos vos vobiscum duxeritis et nos similiter habeamus partem
nostram
omnium predictorum secundum numerum militum et hominum
armatorum
qui nobiscum fuerint retentis nobis alcaceriis
et staticis regum in civitatibus ultra debitam
portionem nobis competentem. Et si forte Domino concedente
adquireremus in hoc viatico alias insulas et terras
sarracenorum vel res mobiles vel inmobiles
per terram vel mare eodem modo inter nos et vos pro
porcionibus legitimis dividantur. Et omnes divisiones
iste fiant per cognicionem Berengarii Barchinonensis episcopi
et G. Gerundensis episcopi fratris B. de Campaines
Nunonis Sancii Hugonis comitis Empuriarum G. de
Montecatano vicecomitis Biarnensis
per quorum etiam cognicionem
asignentur ecclesiis et clericis dominicature et
redditus competentes. Item ad eorundem cognicionem remaneant
ibi in stabilimento et in retinimento terre illi qui partem terre
habere voluerint vel alios per se constituant defensores. Porciones
autem vestras quas ibi habebitis vos et vestri teneatis per nos et
successores nostros et ad nostram fidelitatem et consuetudinem
Barchinone
et detis nobis potestatem quandocumque voluerimus
irati et paccati et porciones quas inde habebitis possitis vendere
et alienare salva nostra fidelitate et dominio antedicto.
Preterea omnes homines de terra nostra et aliunde venientes qui hoc
jurare voluerint et venire nobiscum in viatico supradicto
habeant similiter partes suas ad cognicionem supradictorum. Volumus
etiam et statuimus quod illi qui partem habuerint de terris illis non
possint
guerrejare inter se dum fuerint in partibus
illis nec guerram facere de terris illis. Ad majorem
securitatem
omnium predictorum nos Jacobus rex predictus
juramus per Deum et hec sancta evangelia coram
posita hec fideliter servaturos et ducturos nobiscum ducentos
milites. Datum apud Tarrachonam quinto kalendas
septemberis anno Domini millessimo CC vicesimo nono. – Postea
in obsidione civitatis Majoricarum XIV kalendas
octoberis fuerunt positi et electi de consensu domini regis
et omnium predictorum in portionibus faciendis loco Guillelmi et
Raimundi de Montecatano Raimundus Alaman et Raimundus Berengarii de
Ager qui hec jurarunt et cum eis similiter in porcionibus
faciendis Eximinus de Urrea et Petrus Cornelii qui hoc
juraverunt.
– Signum + Jacobi Dei gratia regis Aragonum
comitis Barchinone et domini Montispesulani.
– Sig+num Berengarii
Barchinonensis episcopi qui promitto in manu Domini S. archiepiscopi
Tarrachonensis me iturum et ducturum usque ad centum milites
et quos potero servientes. – Sig+num Guillelmi Gerundensis episcopi
qui promitto me iturum et ducturum milites quos potero et servientes.
– Sig+num fratris B. de Campaines
tenentis locum
magistri
qui promitto me iturum cum militibus quos potero. –
Sig+num Nunonis Sancii qui juro me iturum et ducturum usque ad
centum milites salvo jure meo de Scunerio. – Sig+num
Hugonis comitis Empuriarum qui juro me iturum et ducturum usque ad
septuaginta milites et servientes quos potero. – Sig+num
Guillelmi de Montecatano vicecomitis Biarnensis qui juro me iturum et
ducturum usque ad centum milites et servientes quos potero et
juramus portiones terrarum et rerum facere ut predictum est bona
fide. – Sig+num Raimundi de Montecatano qui juro me iturum et
ducturum usque ad quinquaginta milites. – Sig+num
Raimundi Berengarii de Ager qui juro me iturum. – Signum B. de Sancta
Eugenia et Guilaberti de Cruilis qui juramus nos ituros et
ducturos usque ad triginta milites. – Sig+num Raimundi
Alaman et Guillelmi de Claromonte qui juramus nos ituros et ducturos
usque ad XXX milites. – Sig+num Geraldi de Servilione.
– Sig+num Ferrarii de Sancto Martino. – Signum Guillelmi scribe
qui mandato domini regis pro Guillelmo de Sala notario
suo hanc cartam scripsit die et anno prefixis.