XX. Acta de inventione hostiae consecratae in ecclesia S. Ioannis de Abbatissis.

XX

Acta de inventione hostiae consecratae in ecclesia S. Ioannis de Abbatissis. (V. pág. 92.) 

Ex arch. eiusd. eccl. 

Die Mercurii, decima septima Iulii, anno a nativitate Domini M.CCCC.XXVI., praesidente domno Arnaldo de Vilalba abbate ipsius monasterii Sancti Iohannis, qui oriundus fuit de domo de la Serra, quae sita est supra collum a quo manatur fluvius qui vocatur Trentapassa, transeundo seu iterando a villa S. Celidonii ad quendam vicum qui vocatur Linas; tempore cuius quidem abbatis fuit in multis et quam plurimis bonis augmentis, tum non solum in temporalibus sed etiam in spiritualibus huic monasterio, et signanter in ornamentis ecclesiae, prout manifeste apparet: et inter caetera in dicta ecclesia supra altare Beatae Mariae in quoddam Crucifixum magnum cum duobus latronibus et quatuor imaginibus, quae prae nimia vetustate earum picturae fuerant consumptae. Quas dictus reverendus dominus abbas cupiens recuperare, et de novo depingi facere a quodam pictore qui eo tempore depingebat simborium, quod est supra dictum altare B. Mariae, propterea iussit dictum Crucifixum cum caeteris imaginibus deponi et descendi a loco in quo stant per quemdam Franciscum Ianuarium (Francesch Gener, Janer, Giner) canonicum, et Ioanem Bolas presbiterum dicti monasterii; qui protinus descenderunt dictum Crucifixum, latrones, caeterasque imagines a loco in quo stant, et eas posuerunt supra tecta extensa super pavimentum B. Mariae. Et respicientes viderunt in fronte dicti Crucifixi quandam laminam argenti honestissime fixam, quam diligenter accensis luminibus amoverunt de ipsius fronte conquavato et intus dictam conquavatam viderunt quendam pannum lini album, nitidum et purissimum complicatum, quem suavissime duplicarunt, non amovendo, nec extrahendo eum de loco suo; et intus reperierunt hostiam Domini in tribus partibus divisam, quemadmodum per presbiteros solet dividi in tres partes quando celebrant missam; et cogitantes inter se hoc esse debere Corpus Christi consecratum, unus eorum velociter accessit ad dictum R.dum abbatem praedicta nuntiare. Qui protinus hiis auditis, et convocatis omnibus canonicis et clericis suis, omnes festinantes occurrerunt ad videndum quid hoc posset esse; et cum vidissent unusquisque eorum cogitasset super hoc facto, dictus R.us abbas recordatus est quod in missali capellae S. Laurentii sunt descriptae consecrationes istius ecclesiae et altariorum, scilicet, S. Ioannis, S. Mariae, S. Laurentii, et S. Iacobi, quae fuerunt unâ et eadem die consecrata. In quo quidem missali continetur quoddam memoriale scriptum tenoris sequentis. = “Anno ab incarnatione Domini millessimo ducentessimo quinquagessimo primo, conventus S. Iohannis coram altari B. Mariae convenit, adstante ibi populo cum magna veneratione et devotione, decimo sexto calendas Iulii, in Crucifixo maiori iam dictae Genitricis Domini nostri Iesu Christi, quem Crucifixum Dulcetus laicus fieri iussit. Ibi has reliquias posuerunt, videlicet, in fronte de Corpore Christi, et desuper cohopertum de vera cruce Domini, postea in scapulis miserunt de Sto Salvatore, de sepulcro Sanctae Mariae ubi transivit, et de presentatione Domini, et de Getsemani, et de S. Martialo, et de S. Stephano proto-martire, et de S. Nicodemo, et de Sanctis Simplicio, et Ambrosio, et de aliis plurimis Sanctis, de quibus eorum brevis nimia vetustate consumpti, nequiverunt legi.” 

Et hoc comperto incontinenti dictus R.dus abbas, et conventus, et omnes qui ibi erant, procidentes adoraverunt Dominum Iesum Christum Salvatorem, ipsum laudantes, et benedicentes de tanto miraculo, quod hostia consecrata pro centum septuaginta quinque annis et triginta duobus diebus permaneret nitida purissima et inmaculata, tam in colore, odore, quam in sapore, ac si eadem die fuisset ibi posita, quod est mirabile in oculis nostris. Et hoc facto, cum summa reverentia fuit positum in pixide argenti, ubi quotidie reservatur Corpus Christi. Et quidam canonicus dicti monasterii, Ioannes Cantallops vocatus, sequenti die celebravit missam, et in comunione accepit modicam particulam de dicto Corpore Christi simul cum illo, cum assensu dicti R. Abbatis, qui nullam differentiam reperisse seu cognovisse testatus est. Postquam dictum Crucifixum et alias imagines fuerunt depictae, die praedictâ, scilicet, die Mercurii, decima septima Iulii, anno a nativitate Domini M.CCCC.XXVI. post vesperas praefatus R.us abbas cum suo conventu desliberaverunt illammet hostiam consecratam reponere in fronte eiusdem Crucifixi, in quo per tot annos conservata extiterat inmaculata. Convocato omni populo et pulsato maximo classico, ut in praecipuis festivitatibus solet fieri, cantantes Te Deum, per hebdomedarium canonicum fuit demonstrata omni populo ibidem existenti, et videntibus illis fuit regressa in suo loco, ut dictum est. Et dictum Crucifixum postea posuerunt in suo loco, a quo fuerat depositum super altare B. Mariae, in conspectu omnium ibidem existentium, non curantes videre reliquias, quae dicuntur esse in scapulis. Deo gratias.