XX. Charta donationis factae a Gerallo Poncii vicecomite ad eccl. Agerensem, anno MXVI. (1016)

XX

Charta donationis factae a Gerallo Poncii vicecomite ad eccl. Agerensem, anno MXVI. (1016) (V. pág. 126.) 

Ex arch. eiusd. eccl. núm. 76. 

Quoniam pro certo legibus censetur, ut quaecumque res sanctis Dei haselicis, aut per principum, aut corumlibet fidelium donationes collatae reperiuntur, votive, ac potentialiter, maiorum iure, irrevocabili modo legum aeternitate firmetur; idcirco in nomine Domini, ego vicecomes Gerallus Poncii, recognoscens magna beneficia Dei, qui mihi dat victoriam super gentem sarracenorum, dando mihi castra, et munitiones eorum, reddens gratias maiestatis eius, promta mente, et spontanea voluntate Domino Deo dono, et ecclesiae Sancti Petri de Ager in castrum quod dicitur Hos (Os), quod abstuli per Dei gratiam de potestate paganorum, ipsam ecclesiam cum primiciis, et oblationibus, aut defunctionibus cum universis redditibus, quae pertinent, et pertinere debent ad iam dictam ecclesiam, et cum aliis ecclesiis, quae fuerunt infra terminibus ipsius castri similiter concedo. Simili modo de ipsam dominicaturam, quam ego retineo ad opus meum, dono ipsum decimum, quod inde exierit, ad supra dictum Sanctum Petrum. Et insuper dono unum mansum in ipso castro iam dicto de Hos ad iam dictam ecclesiam Sancti Petri, qui olim fuit de agareno nomine Exem, sic dono cum universum suum alodium, quod pertinet ad eundem mansum, et cum decimis, et serviciis, et cunctis redditibus. Et hanc donationem confirmo supra dictae ecclesiae Sancti Petri, sicuti adquisivit avus meus Arnallus Mironi de manu ipsius comitis Ermengaudi Urgellensis, qui sepultus est ante ipsam ecclesiam Sancti Petri. Ut omnia quaecumque adquisita esent in partibus sarracenorum, tam de ecclesiis, quam de primitiis et oblationibus, cum universis redditibus, et cum decimis suis dominicaturis, sic quemadmodum avus meus Arnallus Mironis concedit, sic concedo et confirmo ad praedictam ecclesiam Sancti Petri, ita ut nullus abbas posit dare, vel alienare ad damnum ecclesiae Sancti Petri. Et quicumque hanc confirmationem donationis temere violaverit, anathema sit; et secundum privilegium predictae ecclesiae ab apostolicis Romanae ecclesiae constitutum, a liminibus catholicae ecclesiae omnino segregetur, et insuper secundum canonicas institutiones iudicetur, et in quadruplo componatur. Facta ista carta II. Idus Iunii, anno ab incarnatione domini M.C.XVI. = Sig+num Geralli Poncii, qui hanc donationem in potestate, et in dominio Sancti Petri trado. = Sig+num Bernardi Berengarii. = Sig+num Raimundi Berengarii. = Sig+num Guillermi Guitardi. = Sig+num Raimundi Guillermi. = Bernardus abbas, qui hoc confirmo. = Sig+num Ermengaudi Urgellensis comitis. = Petrus subdiaconus scripsit, et hoc + fecit.