XXI. Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

XXI. 



Perg. n. 307, Alfon. I. Dic. 1180.

In nomine domini
nostri Jhesuchristi amen. Quoniam labilis est hominum memoria et
exinde accidit gestarum rerum probacionem: precipue de racione
videtur esse et de consuetudine bona patrum nostrorum ut negocia et
maxime majora que inter homines solent agitari scriptis debeant
inseri et comendari ad evidenciam majorem et cautelam solidiorem.
Omnes igitur ad quorum noticiam ista pervenerint firmiter sciant et
nullatenus dubitent quoniam dominus lldefonsus
rex Aragone

filius
Raimundi
Berengarii
christianissimi
comitis
Barchinonensis

viri utique memorie celeberrime exigit pecuniam propter negocia sua
expedienda a
populo
Cesaraugustano:
populus autem volebat et omnibus ad hoc anelabat modis ut
clerici
conferrent et exerici eorum et similia ad istam pecuniam
regi
persolvendam et hoc petebat populus pro vicinitate. Tandem ad hec
decursum est et deventum quod
pignora
clericorum
exericorum et familie a
laicis
fuerunt capta et domus eorum invase. Hoc audito venerabilis
Petrus
Cesaraugustanus episcopus

interdixit divina oficia in civitate prefata: aliquando vero tempore
elapso dum sancta a divinis cessaret ecclesia supervenit dompnus
Blasco
Romeu

post
regem
dominus civitatis prenominate. Iste siquidem volens de medio hoc
malum et hanc discordiam tollere partem utramque ad lenitatem pacis
et ad sopiendam hujusmudi litem blandis et dulcibus verbis frequenter
convenire non dubitavit: tandem placuit pretaxato
epicopo
clero
et
populo
ut se ponerent in manu dicti
Blasco
Romeu

pro justicia hinc inde consequenda sicque factum est. In inicio cause
postulavit dominus episcopus cum clero sua sibi pignora restitui
antequam litem ingrederetur et ut breviter expediamus nos circa hunc
articulum mandavit dominus
Blascho
Romeo

utriusque partis pignora absolvi. Hoc dicto
processum
est ad causam. Dominus
episcopus
allegabat
libertatem
clerici
a vicinitate facienda excusandam ratione multiplici: jure scilicet
comuni decreto domini
pape
Alexandri
speciali donacione inclite recordacionis
regis
Ranimiri

et speciali dono suprascripti
regis
Ildefonsi
:
et hec
duo
donativa
ostendebat in instrumentis idoneys.
Pars populi respondebat quod
non pignorabant clericos sed patres et matres eorum et clavigeras et
alias personas que habebant res unde vicinitatem facere tenebantur:
asserebant etiam quosdam eorum non esse ad ordines promotos pro
quibus aliquam in hac parte mererentur excusacionem. His racionibus
et aliis multis ab utraque parte interpositis intellectis habito
consilio cum venerabili
Johanne
Tirasonensi episcopo

Bernardo
Cesaraugustano archiepiscopo

et
magistro
Renaldo Pampilonensi archiepiscopo

et
Eximeno
Romeu

domnus
Blascho
ita judicavit et talem sentenciam dedit. Judicavit siquidem
sentencialiter decrevit quod si pater materve supersit et filius
clericus cum eo vel cum ea in eadem habitet domo si pater materve
proprium habeat patrimonium ocasione filii clerici a colacione vel a
vicinitate civitatis non excusabitur. Secundo judicavit et per
vigorem judicii mandavit quod si forte
mulier
aliqua conversetur cum
clerico
et habeat hereditatem vel res unde vicinitatem solebat facere propter
hanc
conversacionem
vel
cohabitacionem
a
vicinitate
facienda non excusetur. Mandavit etiam et firmiter mandavit per
sentenciam
quod nullus ingrediatur domos clericorum ocasione pignorandi tales
mulieres
sed si extra inveniantur prout ratio exigit pignorentur: si vero
clericus aliquam receperit
mulierem
ut
serviat
in domo sua

non habentem unde debeat facere vicinitatem hujusmodi
mulier
vicinitatem facere non compellatur: item judicavit de alia familia
clericorum. Tercio loco judicavit quod si
ecclesia
aliquem
laicum
in societate receperit et ei libram et justiciam dederit pro libra et
justicia nullam habebit excusacionem a vicinitate facienda si
hereditatem vel res suas sibi retinuerit: si vero totum ecclesie
contulerit nullam deinceps vicinitatem faciet. Preterea judicat de
exaricis videlicet quod si ecclesia habuerit aliquos exaricos qui
venerint aliunde et antea cum illis vicinitatem non habuerint nec per
annum steterint vicinitatem facere non cogentur: si vero postea
adquisierint unde vicinitatem facere debeant ocassione ecclesie in
suo proprio non excusabuntur. Insuper judicavit quod nullus clericus
ullam vicinitatem facere compellatur pro parte patrimonii vel pro sua
fratisca vel pro alia adquisicione. Hic quesitum fuit a domino
Blascho
quod si clericus totum posideat patrimonium: hoc noluit judicare set
distulit donec locatur cum domino
rege
et hoc fecit propter ….am et donacionem quam dominus
rex
fecit prenominato
episcopo
et
cesaraugustane
ecclesie
et
clericis
tocius
episcopatus
cesaraugustani
.
Judicavit preter supradicta quod nullus ingrediatur domum clerici de
cetero quocumque modo illam possideat ocasione pignorandi. Hoc
judicium fuit datum a
Blascho
Romeu

apud
Cesaraugustam
in
palacio
sepedicti
episcopi
Cesaraugustani

mense decembris
era
MCCXVIII
.
Et habuit secum in judicio
Johannem
Tirasoncnsera episcopum

B.
Cesaraugustanum archiepiscopum

magistrum
Renaldum Pampilone archiepiscopum

et
Eximen
Romeu
(o
Romeo)
.
– Ego
magister
R. Pampilone archiepiscopus

laudo et confirmo et hoc + signum facio.

xxii-perg-309-alfonso-i-dic-1180-porrera