XXII.
1225.
Hoc est translatum bene et fideliter factum in villa de
Xerica XXVII mensis octobris anno a nativitate Domini MCCC
sexagessimo primo sumptum a quodam privilegio sive carta
donationis illustrissimi ac magnifici principis et domini
domini Jacobi felicis recordationis regis Aragonum
Majoricarum Valencie comitis Barchinone et Urgelli dominique
Montispessulani in pergameno scripto ejusdemque domini
regis bulla plumbea in filis siricis rubei
croccique coloris pendenti in cujus bulle una parte
erat signum regis videlicet armati sedentis in quodam equo
armato cum escuto videlicet adque lancea capite dumtaxat inermi sed
tamen cum corona regali et ex altera parte erat imago dicti
regis sedentis in solio regie magestatis
cum ense in manu et in altera quoddam pomum supra quod erat
quedam crux parvula scriptoque et subsignato manu Petri de
Capellades dicti domini regis notarii seriei et
continentie subsequentis. – Noverint universi quod nos Jacobus Dei
gratia rex Aragonum Majoricarum et Valentie comes Barchinone
et Urgelli et dominus Montispessulani per nos et nostros
omnes successores damus et concedimus vobis dilecte nostre domine
Taresie Gil castrum et villam de Exerica
que sunt in regno Valentie cum omnibus alcheriis
et terminis ac pertinentiis suis et cum omnibus
hominibus et mulieribus ibi habitantibus et habitaturis
cujuscumque legis et conditionis sunt vel erunt et cum pratis pascuis
pascheriis herbis aquis et aquarum ductibus et cum montibus nemoribus
lignis silvis garricis et cum terris cultis et incultis heremis et
populatis et cum omnibus furnis molendinis et cum omnibus aliis et
singulis que longe vel prope pertinent aut pertinere debent quoquo
modo ad dictum castrum et villam de Exerica et
ad alcherias et ad loca terminorum eorundem et cum
omnibus juribus nostris ibidem nobis et nostris pertinentibus et
debentibus pertinere quolibet modo vel qualibet ratione aut causa et
cum pectis cenis exercitibus et cavalcatis et eorum redemptionibus et
cum venationibus piscationibus ita quod predicta omnia et singula
habeatis teneatis percipiatis possideatis et expletetis integre et
sine aliqua disminutione vos et quem vel quos volueritis iri tota
vita vestra. Et si ex nobis in vobis filius vel filia aut filii vel
filie fuerint procreati et post vitam vestram superstites fuerint
ille filius vel filia sive illi filii aut filie habeant dictum
castrum
et villam de Exerica cum omnibus
alcheriis terminis et pertinentiis suis et cum
omnibus supradictis et singulis integre et potenter et sui succesores
in perpetuum per hereditatem propriam francham et
liberam sine aliquo nostro nostrorumque retentu ad dandum
vendendum impignorandum et alienandum et ad
omnes suas et suorum voluntates cui et quibus voluerint libere et
franche perpetuo faciendas prout melius dici potest et intelligi ad
suum et suorum bonum et sanum ac sincerum intellectum. Et si forte
quod absit filius vel filia aut filii sive filie de nobis in vobis
procreati post vitam vestram ut dictum est superstites non fuerint
predicta omnia et singula nobis et nostris successoribus regniValentie integre revertantur. Datum Cesarauguste VII idus
madii anno Domini M°CC° quinquagessimo quinto (1). – Signum
+ Jacobi Dei gratia regis Aragonum Majoricarum et Valentie comitis
Barchinone et Urgelli et domini Montispessulani. – Testes sunt
Alvarus Petri de Azagra Bernardus Guillelmi de Entenza
Ato de Focibus Martinus Petri justicia Aragonis
Ferrandus Garcez de Roda. – Sig+num Petri de Capellades qui mandato
domini regis pro domino fratre Andrea episcopo
Valentie cancellario suo hec scripsit loco die et anno prefixis.
– Sig+num venerabilis Eximini de Cucalon justicie
civitatis Segobrice qui viso privilegio originali in
sui prima figura a quo presens translatum fuit abstractum in dicto
translato suam prestitit auctoritatem et decretum. – Sig+num mei
Bartolomei de Castellione notarii publici
auctoritate regia per totam terram et dominationem
illustrissimi
domini regis Aragonum regentisque
scribaniam civitatis Segobrice qui auctoritatem dicti
venerabilis justicie de ejus jussu in dicto translato apposui et
scripsi et meo assueto
signo signavi in testimonium. – Sig+num
mei Francisci Cipardi auctoritate illustrissimi domini regis
Aragonum notarii publici per totam terram et dominationem ejusdem
qui hoc translatum a privilegio sive donatione predicta extrahi feci
et cum eodem diligentissime comprobavi et clausi.
(1) En este día y año vivía aún
la reina doña Violante de Hungría, esposa legítima del rey.