XXII, perg 73, 28 diciembre 1136

XXII
Perg.
N° 73. 28 dic. 1136.

Hec est convenientia que est facta inter
domnum Raimundum Barchinonensem comitem et Guillelmum de
Montepessulano
. Donat namque jamdictus comes Raimundus
prephato fideli suo Guillelmo de Montepessulano per fevum
civitatem Tortuosam cum omnibus terris et castris et
municionibus et omnibus ad ejus dominatum pertinentibus secundum
determinationem ipsius episcopatus. Propter hoc autem donum superius
comprehensum ipse Guillelmus de Monte Pessulano efficitur homo
ejus manibus propriis et convenit ei ut sit fidelis ejus et amicus
per fidem sine malo ingenio et quod adjuvet eum tenere et defendere
omnem honorem quem hodie habet vel in antea adquisierit per ejus
consilium contra cunctos homines et feminas per fidem sine engan. Et
ipse comes convenit ipsi Guillelmo ut adjuvet eum tenere et defendere
sicut fideli homini suo omnem suum proprium honorem quem hodie habet
vel in antea habuerit per ejus consilium contra omnes homines et
feminas. Quando vero …. io ipsa civitas Tortu …. testatem
christianorum deve … habeat eam predictus Guillelmus et projenies
ejus …. psum comitem cum omnibus sibi pertinentibus sicut superius
scriptum est et tunc fac … tates suas et servic …. mo ejus
solidus et adju …. tra omnes homines … aganos et christian …
teneat pacem pro … aciat guerram quandocumque prepha …. es ei
mandaverit. Hactum …. hoc V kalendas januarii anno Dominice
incarnationis CXXXVl post millesimum. – Sig+num Raimundi comes.
Sig+num Guillelmi Montis Pessulani qui hoc donum fecit firmavit et
testes firmare rogavit. Sig+num Raimundi Fulconis. Sig+num Raimundi
de Montelauro. Sig+num Bernardi de Pinnano. Sig+num Guillelmi
Airradi. Sig+num Petri Girberti. Sig+num Gauceberti vicecomitis
Castellinovi. Sig+num Gaucerandi de Pinos. Sig+num Reamballi. Sig+num
Guillelmi de Pugalto. Sig+num Guillelmi de Castrovetulo. Sig+num
Petri Bertrandi de Belog. Sig+num Bernardi de Belog. Sig+num Artalli
de Castello-novo (en dos lineas). Sig+num Petri Raimundi
Mainardi. Sig+num Gerberti cannonici Sancti Ruphi. – Sig+num
Poncii scriptoris comitis qui hoc scripsit superpositis literis in
linea VIa que dicunt projenies ejus.

Montepessulano:
Montpellier.
Tortuosam : TolosaToulouse ? Dertusa : Tortosa.