XXIII. Acta electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio Gerundae celebrato anno MXVII (1017).

XXIII.

Acta
electionis et consecrationis Suniarii Abbatis Amerensis in concilio
Gerundae celebrato anno MXVII (1017). (Vid. pág. 227.)

Ex
autogr. in arch. monast. Ameren.

Herus
Xps. Jhesus in terris degens per cosmi alumnos misit duodecim
climata, ut gentilium corda que errores raptabatur per varios atque
per devia ad fidei rectitudinem traherentur, atque ad Xpi industriam.
Ipsi vero toto nisu conati sunt a zabulorum eos evellere suplicia, et
lavacris salutaris abluere, ut purificati ab idolorum spurcicia,
atque operante Xpi. iusticia, permanere possint in cive aetherea. Fos
inde accensi nonnulli, roborati virtute fidei Spiritus Sancti,
linquentes predia, substantia atque cuncta, alternatim duxere
 vitam,
per quam possint adipiscere perennem mansuram. Ergo multi soli hero
placere studentes, in tuguriis hospicia habentes, cum celicolis
adepti sunt regni celestis. Quo circa noster Theosophus gratia et
nomine, evi vitam deserens huius, amplectens deserta, soli Deo vacare
studens, Angelis notus, hominibus incognitus, dein lucerna super
candelabrum posita, quatinus qui in domo sunt luceret, XII monasteria
construens, duodenos monachos deputans, per uniuscuiusque patres
constituit, vitamque monasticam indidit. Unde nonnulli eius
amplectentes vestigia studuerunt construere monasteria sua in
presidia. Ergo namque a fidelibus viris monasterium Sancte Marie
dudum in
val de Amerensi constructum, et regulis artis (vel
regalis cartis) ibidem degentibus lex constituta est. Quorum inibi
novimus extitisse, et eundem cenobium strenue rexisse domno Raimundo
Abbate quem ab hac luce feliciter subtractum, et inter agmina
paradisi collocatum, interim annuente domno
Raimundo inclito
Marchione
eiusque coniuge domna Ermesindis Comitissa
successit in eodem cenobio egregium virum domno scilicet Witardo
venerabilis Archipbr. Qui aliquot per tempora tria annorum spacia
eadem rexit monasteria secundum sue mentis sciencia. Qui presidebat
tunc temporis quo in Sancta Sede Gerunda celebrata est concilia, in
quo adfuere Episcopi, necne Abbati, et diversi generis quam plurima.
Multas denique ibidem dirimentes causas, et quod videbatur ineptum,
trahere nitebantur ad rectum consilium. Consedentibus namque et
conloquentibus, audientes quomodo erat erga monasterium,
adiudicaverunt inhonestum esse, atque potestati subiacere peccatum,
ut monachi sub lege et hordine Sancti Benedicti degentes ut maneant
sine patrono, qui hordinem ac vestigia simul cum illis ducat
communemque vitam atque minime esse sub tali potestate qui hordinem
et vitam ducant alternatim, et non comune, sicut beatus Benedictus
edocet. Enimvero ceperunt Episcopi vel Abbati exorare domnum Petronem
sancte Sedis Gerundensis alme Virginis Marie Episcopum una cum clero
sibi comisso ut rogasset atque obtasset domna Ermesindis gratia Dei
Comitissa, necnon et eius filio inclito
Marchione Berengario,
ut talem ibidem Pastorem delegassent, qui eisdem ducatum prebuisset
ad vitam et adquievit Comitissa necnon et eius filio, atque omnes
Gerundensium Proceres, eorumque preces annuente domno Witardo,
egregius Archipbr. elegerunt monacum nomine
Soniarium ex
Sancti Petri cenobio, moribus pudicum, sapiencie sale refertum,
scientem proferre de tesauro intimo cordis sui ea que sunt novi ac
veteris testamenti; ac domno
Berengario inclito Duci eum
obtulit domno Adalberto egregio Presuli ad benedicendum per iussionem
domno Petrono Episcopo, ut consecratus a Dno. Jhesu Xpo. auctoritas
ista ei suplementum tribueret a prelatum regendum iam monasterium.
Acta sunt hec autem III. kl. decembris, imperante Domino nostro Jhesu
Xpo., anno Trabeacionis eiusdem millesimo XVII. indicione (deest).

Adalbertus
Episcopus. = Ermessindis gratia Dei Comitissa. +. = + Berengarius
Comes. = Blidegarius Aba. = Abo monachus. = Seniofredus monac. =
Petrus monac. = Durandus mon. = Arnallus monac. et sacer. = Eldemarus
monac. = Guilelmus monac. = Geraldus monac. = Seniofredus monac. =
Reimundus mon. = Petrus sacer. et mon.