XXVII, perg 85, 13 noviembre 1137

XXVII

Perg.
N° 85. 13 nov. 1137.

Omnibus est manifestum quod ego
Ranimirus Dei gratia rex Aragonensis dedi filiam
meam
Raimundo comiti Barchinonensi simul cum omni regni
mei honore. Nunc ergo spontanea voluntate ac firmo cordis affectu
volo precor et mando cunctos homines meos milites scilicet clericos
ac pedites quatenus castra et municiones sive alios omnes honores ita
per eundem Raimundum comitem deinceps teneant et
habeant sicut per regem debent tenere et habere et ei
tamquam regi in omnibus sub continua fidelitate
obediant. Et ut in hoc nullum ocasionis vel pessime machinacionis
ingenium ab aliquo possit intelligi totum ei dimito dono atque
concedo quicquid retinueram in ipsa alia carta donationis
regni quam ei antea feceram cum filiam meam ei
dedissem. Supradicta quoque omnia ego Ranimirus
Aragonensium rex
dono et firmiter laudo prephato Raimundo
comiti barchinonensi
ut hec que illi presentialiter dono et omnia
alia que habebat semper habeat ad servicium meum et
fidelitatem omni tempore. Quod est actum insuper Saragoza
idus novembris in presentia multorum nobilium hominum regni
Aragonensis
inibi asistencium anno dominice incarnationis CXXXVII
post millesimum era millessima CLXXV. Supradicta omnia illi dono et
firmiter laudo sicut melius unquam habuit frater meus Andefonsus
et habeat ea omnia ad fidelitatem meam omni tempore. Sig+num regis +
Ranimiri. Sig+num Poncii scriptoris comitis qui hoc
scripsit domini regis precepto.