XXVII. Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

XXVII. 



Perg. n. 586. Alfon. I. Mayo 1191.

Notum sit cunctis quod
ego Ildefonsus
Dei
gracia
rex
Aragonensis

comes Barchinonensis marchio Provincie bono animo et gratuita
voluntate confirmo dono et concedo vobis
Berengario
de Villafrancha

Petro de
Villafrancha

Dalmacio
de Cayneles

et
Vidyano
de Zarafegera

villam
que dicitur
Villafrancha
sitam in
Penitensi
(
Vilafranca del Penedès o Penedés o Panadés)
cum omnibus etiam habitatoribus suis presentibus et futuris ut per me
habeatis et teneatis. Confirmo vobis item et dono illas
duodecim
modiatas
que sunt in
circuito
ville
ad vestrum
alodium
proprium perpetuo possidendum sicut
hodie
habetis
et
tenetis
et sicut melius
patres
vestri

condam
habuerunt
et
tenuerunt
ex
donacione
domini
comitis
felicis
memorie

mei videlicet
genitoris.
Item concedo vobis et laudo omnia
stachamenta
ejusdem
ville
tam in
villa
quam in
merchato
quam eciam in
fira:
ea tamen condicione quod unus semper ex vobis ad accipienda
estachamenta per vices constituti prout inter vos conveneritis et
posueritis
juret
corporaliter
bajulo
meo super evangeliis Domini ut et fidelis sit inde michi et fideliter
donet
terciam
partem

de
proventibus
et
exitibus
justiciarum
et
estachamentorum
bajulo
meo. Alias autem
duas
partes

vobis concedo. Sic igitur
bajulus
meus non expectabitur umquam in estachamentis accipiendis neque in
terminandis causis placitorum. Concedo rursum vobis
duas
partes

in omnibus
stabilimentis
tam in
tota
villa

quam in
merchato
quam in ipsa
fira
retenta
quoque
michi
tercia
parte

alia: sed in ipso macello retineo michi in omnibus septimane diebus
et
fire
et
mercati
medietatem
vobis similiter alia
medietate
concessa salvo inquam per totum quod supradictum est de
stabilimentis.
In omnibus vero
leudis
aliisque
exitibus
mercati
et
fire
michi
duas
partes

retineo
vos autem
terciam
partem

habeatis salva quidem per totum
quartam
partem

mercati
Barchinonensis
ecclesie
et
episcopi
servato nichilominus quod supradictum est de estachamentis et
stabilimentis. Item concedo vobis in dominicatura ut singuli singulas
habeatis
botycas
in illis videlicet quas jam hodie habetis et possidetis: in aliis
autem
butiges
omnibus retineo michi
medietatem
aliamque medietatem hominibus ejusdem
ville
ut per vos tamen habeant concedo et dono. De aliis etiam
censibus
honoris
qui fuit
Bertrandi
de Castelleto

qui et nunc
apopulatus
est ad
villam
retineo michi
medietatem
concessa
medietate
alia soli
Petro
de Villa-francha

et suis qui jam pridie eundem honorem ab eodem Bertrando adquisivit
pro quo honore ego postea dedi alium honorem in
excambium
servato item ordine estachamentorum in habitantibus in eodem honore
hominibus qui fuit Bertrandi quemadmodum et supradictum est et sic de
ceteris estachamentis ville ad opus vestri salvisque inter me et vos
proventibus placitorum et justiciarum nec non et stabilimentis
omnibus et eximentis eo modo quo et suprascriptum est. In illa vero
compra alterius honoris quem vos emistis
infra
villam
retineo michi de
censu
inde exeunte
terciam
partem

vobis autem
duas
partes

concedo: in omnibus autem
censibus
ville
aliis et redditibus
tabularum
et
operatoriorum
vobis duas partes concedo et michi retineo terciam partem: in
hominibus vero
dominicaturarum
quas patres vestri ut dicitis retinuerunt sibi causa appellacionis
habeatis hoc ibi quod vel fide testium vel declaratione
instrumentorum monstrare potueritis sin autem fiat sicut et de
ceteris hominibus ville. In illis
ferregenalibus
qui sunt inter
modiatas
et
villam
et in omni melioramento quod ibi fiet michi tres partes retineo vobis
autem quartam partem concedo salvis estachamentis et stabilimentis eo
modo quo supra. In exorchiis cuguciis et homicidiis duas partes ego
vos autem terciam partem habeatis:
ostes
autem et
cavalchatas
et
chestias
michi totum retineo ita quod vos nichil ibi habeatis. In
furnis
autem
ville
quos primum vobis concedo et dono
quoquetur
(se
lee qnoquetur, coucedo, las u y las n a veces se confunden en textos
antiguos)

panis
meus et
regine
absque puga cum ibi fuerimus et
panis
eciam
baronum
nostrorum nobis absentibus cum de proprio nostro comederint set et
bajuli nostri
coquent
similiter cotidie et semper
panem
suum unus post alium illorum nec vobis unquam directum firmabunt dum
tamen bajuli extiterint bajulie mee. Item concedo Berengario de
Villafrancha et Petro de Villafrancha suisque unam
jovam
semel
in
anno
in hominibus ejusdem
ville
et retineo michi aliam. Hec autem omnia habebitis vos et projenies
vestra et posteritas perpetuo cum introitibus et exitibus suis ad
fidelitatem meam meorumque successorum et facietis inde michi et meis
inter vos omnes IIII videlicet parcionarios sive participes
ost
de
uno
milite

solo et erit semper in vestra eleccione an unus ex vobis an alius
extraneus miles per vos vadat et faciat michi illam
ost
nec licebit michi aut vobis nostrisque emere vel adquirere de
honoribus predictorum hominum absque
volvntate
ambarum parcium: in his autem omnibus volumus esse salvum jus et
donativum ecclesie ejusdem ville et nominatim quandam
botigam
et
tabulam
et
ferregenalem
et
furnum
de
calce
atque locum et solum ipsius
furni
perpetuo sicut hodie habet eadem
ecclessia
et
clericus:
atque omne aliud jus et racionem quod habeat eadem ecclesia ubique
locorum ibidem laudamus et confirmamus et nominatim scribaniam
ejusdem ville quam ei jam dudum assignavimus et instrumento cum
signo
nostro corroboravimus. Actum est hoc apud
Ilerdam
mense madii
millessimo
centessimo LXXXXI
.
– Signum +
Ildefonsi
regis Aragonis

comitis Barchinone marchionis Provincie. – + Berengarius
Terrachone
archiepiscopus. – Sig+num Guillelmi de
Zagranada.
– Sig+num Otonis de
Insula.
– Sig+num Petri de
Bassia.
– Petrus
Ausonensis
sacrista.
– Ego Guillelmus (
Guillelmns)
de Bassia notarius domini regis scripsi hanc cartam et feci hoc
sig+num.