XXVIII, perg 96, 21 febrero 1139

XXVIII

Perg.
N°96. 21 feb. 1139.

Hec est convenientia et concordia quam
fecerunt inter se illustris Adefonsus imperator Ispanie et
Raimundus Berengarii comes Barchinonensis ac princeps
Aragonensis
. Concordati sunt in primis super illam terram quam
tenet Garcias rex Pampilonensium tali scilicet modo ut
Adefonsus imperator predictus habeat ex ea Maregno et
totam aliam terram quam Adefonsus rex avus illius illo
die quo mortuus est ultra Iberum ex parte Pampilonie
tenebat. Consul vero Barchinonensis habeat de cetera terra
quam tenet rex Garsias totam illam terram que regno
Aragonensi
pertinet sicut eam dompnus Sanccius rex et
Petrus rex temporibus suis sine hominio quod per illa fecisset
possederunt. De alia quoque terra Pampilonie pro qua rex
Sanccius et rex Petrus Adefonso regi Legionensi hominium
fecerunt habeat imperator Adefonsus terciam partem ex
ea et Raimundus comes Barchinonensis duas. Et pro illis
duabus partibus quas habebit faciat imperatori Adefonso tale hominium
quale rex Sancius et rex Petrus Adefonso regi avuo imperatoris
Adefonsi
fecerunt. In ipsa vero tercia parte imperatoris sit
castrum Stelle et in duabus partibus comitis sit Erunia
civitas. Preterea venerabilis Adefonsus imperator et illustris
Raimundus barchinonensium comes in hoc sunt concordati ut de illis
terris Pampilonie quas partituri sunt sicut supradictum est
quicquid ambo vel unus sine altero et per suos homines quocumque modo
recuperare aut acquirere poterint habeat imperator terciam
partem et comes jamdictus duas quousque totum
adquirant. Cum autem totum fuerit adquisitum dividant inter se modo
prescripto et firmiter habeant. Facta convenientia et concordia apud
Charrionem VIIII kalendas martii anno dominice incarnationis
CXXXVIIII post millesimum era millesima CLXXVIII presente dompno
Berengario Salamantino episcopo et Bernardo Segontino
episcopo
necnon et Petro Burgensi electo atque in
presentia comitis Roderici Gomez et comitis Ferrandi et comitis
Osorii Martiniz et Gotterre Ferrandez ac Poncii de Cabrera et Diac
Monioci majorisdomus imperatoris et Roderici Ferrandez et Lop
Lobez et Raimundi Fulconis vicecomitis Cardone atque Guillelmi
Raimundi Dapiferi et Gaucerandi de Pinos ac Bernardi Guillelmi et
Petri Taresa atque Frontini et Johannis Diaz et Lup Sancii de Belxid
atque Artalli de Alago et aliorum nobilium in curia domini
imperatoris existencium. Tandem conveniunt inter se imperator et
comes quod de supradictis honoribus unusquisque eorum valeat alteri
per fidem sine enganno et nullus eorum treguam aut placitum
cum prescripto Garcia faciat sine alterius consilio. Sig+num
imperatoris. Sig+num Raimundi comes.

Nota:
Erunia: Iruña: Irunia : Pamplona
ciudad.

Stelle: Estella. (Saludos a Manu de Estella, magnífico y millonario)