XXX.
Perg. n. 639, Alfon. I. Nov. 1192.
lldefonsus
Dei gratia rex
Aragonensis
comes Barchinone marchio Provincie venerabilibus in domino episcopis
abbatibus prioribus et universis ecclesiarum monasteriorumque
prelatis ac ceteris viris religiosis omnibusque magnatibus militibus
etiam et ceteris tam civitatum quam villarum probis hominibus et
populo a finibus Ilerde
et in corpore ejusdem civitatis usque ad fines
Salsarum
constitutis cum habunduncia pacis salutem plurimam. Nulli ex vobis
credimus venire in dubium jam longis retro temporibus ante pacium
novarum constitucionem quas comuni assensu procerum nostrorum et
magnatum feceramus sed postea ad nimiam eorundem instanciam et
importunitatem apud Barchinonam
celebri curia
in irritum deduximus paces
inquam domini seu treguas
ab illustrissimis predecessoribus nostris Barchinone
comitibus
constitutas fuisse quod eciam ipsa usaticorum
scriptura manifeste declarat quorum tenorem et formam antiquarum in
ipso solucionis articulo pacium novarum in auribus omnium qui aderant
retinuisse meminimus in perpetuum quas quo modo eos observari
oporteat presenti pagina duximus declarandum. Ante omnia igitur quia
sunt Dei proprium venerabiles ecclesias sedes videlicet omnes cum
earum sufraganeis monasteria quoque tam ordinis cisterciensis
quam aliorum monachorum sancti
Benedicti
Hospitalis
etiam loca Templi
milicie ac Sepulcri
Domini
regularium quoque omnium uc sancti Redemptoris nostre novelle
plantacionis necnon et omnia loca
sacraria
et religiosa
cum ipsis eciam personis ecclesiasticis regularibus virisque
religiosis tam laicis quam literatis cum omnium insuper rebus et
possesionibus prephatorum et hominibus et feminis ceterasque Domini
catitras et que ad nostram pertinent propietatem sub Dei et nostro
regimine suscipimus. Generaliter eciam tam ad comune bonum
supradictorum quam omnium magnatum militumque terrarum cum suis simul
subjectis hominibus et rebus ac illorum posessionibus que in
predictis finibus morantur noxam ignis sive incendium omnino fieri
prohibemus tempore pacis
et belli
ita quod nullus omnino nobilis aut ignobilis ulla racione ulla
occasione ullo denique modo ignem mitere presumat. Sub eodem precepto
nicbilominus constituentes ne bovesaratorios
aut cetera quelibet animalia
aratoria
vel aratrum
cum suis aparatibus
et joverio
sive bubulco
leddere vel invadere quoquomodo presumat nam eorum utrumque
sacrosanta
romana Ecclesia
que est mater
et caput
universe christianitatis
ab ipso sui fere primordio usque in hodiernum diem
servare consuevit coluit et tenuit gravioribus inminentibus penis iis
qui contra fecerint quod eciam in romanis
legibus
et decretis eternaliter continetur. Caminos
item seu vias
publicas
mercatos
et nundinas sive firas
tam ad nostrum quam ad …. et comodum spectantes atque emunitates
sive salvitates Hospitalis
Milicie
locorumque religiosorum salvas esse et securas precipimus. Item omnes
euntes ad nos et ad curiam
nostram indeque redeuntes guidaticos etiam nostros nostrorumque
vicariorum sigilla
nostra et penones
nullus invadere presumat. Quicumque igitur quod absit in aliquo
deliquerit penam XXX
solidorum
statim incurrat dampnumque infra XV dies in simplum resarciat: quod
si tam contumax extiterit quod monitus ab episcopo in cujus diocesi
factum fuerit vel a vicario nostro aut bajulo constituto et infra XV
dies id facere noluerit ex tunc et malefacta ei qui passus fuerit in
duplum
restituere et penam LX
solidorum
sustinere cogatur: episcopus eciam contumacem post XV dies vinculo
excomunicacionis
vel quam mereat pastorali sentencia innodare non moretur: at in
terris villarum et mansorum cumunioribus simul et vicario vel ipse
vicarius episcopo deficiente tamdiu persequatur donec ad plenum reos
ille …. est satisfacere curaverit: hoc adjuncto quod ultra penam
constitutam in suis predictis capitulis quicumque tam temerarius
extiterit quod venientes ad nos ut supra dicitur vel recedentes a
nobis male presumserit aut guidaticum nostrum vel vicariorum sive
cartas nostras vel penones confregerit reum se majestatis nostre
cognoscat et nostro inde imperio subjacere cogetur: predictos autem
tam XXX quam LX solidos qui pro pena dabuntur episcopus et vicarius
per medium habeant cum tamen episcopus ad hoc copiam sui fecerit vel
aliquem vice sui idoneum transmisserit singula executurus juxta
prephata capitula: quod si neutrum fecerit vicarius qui onus
portaverit emolumentum accipiat. Ad persequendum autem malefactorem
dictus domus tam nostrarum quam omnis ecclessie monasteriique
dominicaturarum ad mandatum episcopi vel vicarii exeat qui etsi tam
juxtam habuerit excusacionem que plus remanere habeat vel debeat quam
ire in exercitum mitat loco sui aliquem in armis valentem: quod si
utrumque comptemserit et meus ipse fuerit VI solidos incontinenti
vicario dabit insuper et meo ipse stare habebit mandato: si vero
alterius domini fuerit nichilominus VI solidos dare teneatur quorum
una pars domino alia vicario alia episcopo dabitur voluntati eciam et
mandato domini sui nostro tamen consilio satisfacturus. Excipimus
autem ab hujusmodi constitucionibus viduas omnes et eciam illas
mulieres apud quas viri arma ferre valentes non invenientur et omnes
homines qui nimis pauperes fuerint et egeni. Item et si malefactor
obstinax et injuriosus extiterit quod neque in prefixo capitulo de
simplo neque in scriptis de duplo nec eciam usque in exitu
cavalcatarum satisfacere curaverit ex tunc dispendium et gravamen
quod cavalcata et
populus inde sustinuerit sustinentibus
restituere cogatur salvis semper penis commemoratis in supradictis
capitulis atque omne dampnum et gravamen quod inde acceperint sine
spe restitucionis sustineat: constituentes eciam quod predicti
homines nostri et ecclessiarum se ad invicem pignorare non atemptent
ex causa vicinatici vel senioratici sive alia quolibet ocassione nisi
ille qui pignoraverit debitor aut fidejussor extiterit: vicarius
tamen si noster fuerit injuriosus ille non eum moretur ad
satisfaccionem compellere idemque faciant de suis domini et
gubernatores ecclesiarum et locorum religiosorum: quod si noluerint
aut non potuerint vicarius habeat potestatem hoc faciendi: utraque
autem deficiente vel malignitate querelator repulsam in eis passus
sub testibus adhibitis auctoritate sua deinde possit libere vicinos
injuriose pignorare nullam inde sibi penam inminente: sed qui
pignoraverit per XX dies teneat postea vero vel impignoret pro suo si
poterit vel veniat bona fide nec hoc vicarius prohibeat nec
injuriosus conmoneat. Hoc autem est sciendum quod si creditor ille
seu querelator viator fuerit non ultra X dies teneatur pignus penes
se tenere et deinde faciat sicut in supradicto capitulo de pignore
continetur: quod si creditor ille sive extraneus sive viator sive
origena fuerit et capitulis predictis contrafecerit pignorando V
solidos incontinenti vicario pro pena et pignus ablatum domino suo
reddere cogatur si debitum quod exigat C fuerit solidorum si autem
plus aut minus pena juxta pretaxatum modum V solidorum ascendat atque
descendat …. constitucione …. omnes viduas mulieres cum universis
rebus earum. Facta carta apud Barbastrum
mense novembris anno MCXCII.
– Signum + lldefonsi Dei gracia regis Aragonis comitis Barchinone
marchionis Provincie. – Sig+num G. de Granata.
– Sig+num R. Gaucerandi. – Sig+num Xamen de Artussella.
– Sig+num Sancii de las
Celas.
– Sunt preterea testes domnus Terragone
archiepiscopus B. Barchinone
et P. Ausone
sacriste cum ceteris curie
et Guillelmus de Bassia domini regis notarius qui hoc scripsit et
fecit hoc sig+num.