XXXIII.
Perg. N° 120, Pedro
I.
Octu. 1201.
dei gracia rex
Aragonis
et comes Barchinone laudo et concedo omnibus hominibus de Fraga
et etiam plenariam eis dono licenciam
eligendi inter eos ad invicem XX de melioribus probis hominibus et
provectioribus tocius ville
de Fraga
qui utique salva fidelitate nostra servitio et directis atque aliorum
dominorum de Fraga
possint fideliter et per sacramentum villam
de Fraga
regere disponere et gubernare ad bonum videlicet et melioramentum
ipsorum hominum
de Fraga
tam majorum quam minorum. Mando itaque et firmiter precipio omnibus
hominibus de Fraga
quod hanc constitucionem
nostram et mandamentum factum ad comunem utilitatem ville
spontanei concedant et confirment et quod nemo sit ausus huic
constitucioni
nostre in aliquo contradicere vel contra ire quod qui faceret iram
nostram incurreret et pro solo ausu pena
mille solidorum
feriretur. Datum
Zahedina
(Zaidín,
Saidí)
per manum P.
de Blandis
notarii domini regis anno Domini MCCI
mense octobris salva semper sicut dicta est fidelitate nostra
servicio et directis et dominorum. – Hujus siquidem rei testes sunt
P. majordomus Johannes de Berix
Assilitus de Gudal
et Bonafus bajulus Ilerde
et quamplures alii qui non sunt hic scripti. – Sig+num P. de Blandis
qui mandato domini regis hoc scripsit mense et anno quo supra.
Perg. N° 120, Pedro
I.
Octu. 1201.
Manifestum sit omnibus quod ego
Petrusdei gracia rex