XXXV. Commisio apostolica super absolvendis iis, qui corpora SS. Hemetherii et Celedonii

XXXV. 

Commisio apostolica super absolvendis iis, qui corpora SS. Hemetherii et Celedonii ad eccl. S. Michaëlis Cardonensis oppidi propriâ auctoritate transtulerant ante annum MCCCC. (1400) (V. pág. 196.) 

Ex arch. abb. Cardon. 

Ferdinandus, miseratione divina Basilicae duodecim apostolorum de Urbe S. R. E. pbr cardinalis, Tirasonen. vulgariter nuncupatus, venerabili in Xpto Patri Dño Franc. abbati monasterii Sancti Vincentii Cardonae Urgellen. dioec. salutem in Domino. Sedis apostolicae cunctis prompta benignitas, nonnumquam circa personas, sibi et ecclesiae Romanae devotas, rigorem mansuetudine temperans, eis libenter gratiam suae liberalitatis indulget, prout personarum, locorum, & temporum qualitate pensatâ, id salubriter expedire cognoscit. Sane, sicut exhibita nuper Sanctissimo in Christo Patri et Dño nro domino Benedicto, divina providentiâ PP. XIII. pro parte nobilis et egregii viri domini Ioannis de Cardona, admirati regni Aragon., petitio continebat, quod ipse dñus Ioannes erga Sanctos martires Emeterium et Celidonium spetiali ductus devotione, eorum corpora, quae ut dicebatur, in capella castri de Sers Urgellen. dioc., minus honorifice detinebantur, ad capellam, quam idem dominus Ioannes, ut asseritur, ad honorem et sub vocabulo dictorum martirum in parrochiali ecclesia villae Cardonae dictae dioc. noviter fundat, nullâ super hoc ab habente potestatem obtentâ licentiâ, vel petitâ, honorifice tamen, prout decebat, transtulit, et asportavit, seu tranferri, & asportari fecit; dubitetque dictus dñus Ioannes, se ac omnes & singulos, qui secum ¡n huiusmodi translatione Sanctorum corporum praedictorum institerant, tam propter translationem ipsorum, quam in tangendo seu recipiendo reliquias Sanctorum corporum eorundem, excomunicationis, sacrilegii, aut alias sententias a iure vel constitutionibus sinodalibus aut provintialibus latas, inflictas, seu promulgatas, incurrisse. Quare pro parte ipsius dñi Ioannis, et omnium praedictorum, eidem dño nro PP. fuit humiliter suplicatum, ut ipsis super hoc de absolutionis beneficio providere dignaretur. Ipse itaque dominus noster PP. huiusmodi suplicationibus inclinatus, de praemissis certam noticiam non habens, discretioni vestrae, de qua in hiis et aliis spetialem in Domino fidutiam obtinet, tenore presentium comittit, atque mandat, quatenus eidem domino Ioanni, et quibuscumque aliis, tam clericis quam laicis, qui in huiusmodi translatione interfuerunt, seu aliquid de reliquiis dictorum Sanctorum corporum receperunt, aut secum asportarunt, a praedictis & aliis quibuscumque censuris, si hoc humiliter petierint, hac vice, auctoritate apostolicâ in forma ecclesiae consueta, iniunctis eis pro modo culpae penitentiis salutaribus, et aliis quae de iure fuerint iniungenda, beneficium absolutionis impendendi, et etiam cum personis ecclesiasticis, si que forsan intervenerint, aut aliquid de reliquiis praedictorum Sanctorum corporum receperint, super irregularitatibus, si quas huiusmodi ligati censuris, in susceptis ordinibus ministrando, seu etiam, non tamen in contemptum clavium, immiscendo se divinis, contraxerint, dispensandi plenam & liberam idem Dñus noster PP. vobis tenore presentium concedit facultatem. Verum cum propter nonnullas persecutiones satis toti orbi notorias, proch dolor! eidem Dño nro PP. illatas, obsidionemque manifestam in qua Avinione in palatio apostolico per ann. et ultra detentus est, ac subtractione Bullae papalis sibi facta, litterae apostolicae, tam super huiusmodi commissionibus, quam super aliis diversis gratiis, quas personis diversis dictus dominus noster PP. fecerat, et ex tunc etiam faceret, nec non iustitiae, et aliis in cancellaria expediri solitis, more solito expediri, et bullari non possent; ne personae huiusmodi dictarum gratiarum, et aliarum litterarum praedictarum frustrarentur efectu, idem dñus noster PP. statuit, et pro sua constitutione ordinavit: Quod nos Ferdinandus cardinalis Tirasonen. prefatus, super huiusmodi commissionibus tam vobis abbati praedicto, quam aliis quibuscumque factis, & fiendis, litteras nostras sub nostro sigillo conmuniremus; volens nichilominus quod huiusmodi litteris nostro sigillo munitis, tam iam expeditis, quam in posterum expediendis, traditis, et tradendis ubique plena fides adhibeatur tam in iuditio, quem extra, quodque presentes litterae, ad probandum plene commissionem, ac omnia, et singula in eis contenta, sufficiant, ac si essent litterae aplicae super huiusmodi commissione vel aliis praedictis confecte, et sub bulla sua plumbea bullate, nec ad id alterius probationis adminiculum requiratur. In quorum onmium & singulorum fidem et testimonium praemissorum, presentes nostras litteras nostri sigilli appensione munitas, dicto domino Ioanni duximus concedendas. Datum Avinione sub anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo, indictione octava, die vero septima mensis Ianuarii, pontificatus prefati dñi nostri dñi Benedicti papae XIII. anno sexto.

avatar de autor
ramonguimera@gmail.com