XXXV, perg 125, mayo

XXXV
Perg.
Nº 125. Mayo 11*1.

In Dei nomine ego Petrus Sangis
Dei gratia rex
facio hanc cartam donationis ad te Galindo
Garzez
. Placuit mihi libenti animo et spontanea volumptate et
dono tibi in Barbastro unas casas cum tota illa hereditate
quod habebas ibi sicut eras inde tenente die quod ista carta
fuit facta quod habeas illud ingenuum et liberum et
francum ad tua propia hereditate tu et filii tui et omnis
generacio tua salva mea fidelitate et de omni
mea posteritate per secula cuncta. + (Hay una firma que parece
decir Signum Petri Sangis
) . Facta carta ista era MCLXXVIIII
in mense majo me Dei gratia regnante in Aragoneet Pampilona et in Superarbi vel Ripa curcia.
Episcopus dompnus Stephanus in Osca. Dompnus Petrus episcopus
in Irunia. Episcopus dompnus Poncius in Barbastro et Exemen
Garzez in Monsso et Fertung Dat in Calasanz et Ramon
Galindo in Estata et Statella. – Ego Garcia sub
jussione domini mei regis hac cartam scripsi et hoc signum + feci.

Nota:
Irunia:
Pamplona.
Estata, Statella: Estada, Estadilla (y
Estadella).
MCLXXVIIII
: 1179 (no se corresponde con el
11*1)