XXXV. Restitutio terminorum Tarraconae facta ecclesiae Tarraconen. ab Ildefonso Rege, anno MCLXXIII. (1173)

XXXV.

Restitutio terminorum Tarraconae facta ecclesiae Tarraconen. ab Ildefonso Rege, anno MCLXXIII. (1173) (Vid. pág. 162.)

Ex cartul. eiusd. eccl.

Qui ablata restituit, Deum sibi patronum constituit. Idcirco in Dei nomine notum sit omnibus hominibus quod ego Ildefonsus Dei gratia Rex Aragonum, Comes Barchinon. et Marchio Provinciae, una cum consilio Baronium curiae meae inferius suscriptorum, reddo, deffinio atque restituo (paternam etiam donationem in perpetuum confirmo), Domino Deo et ecclesiae Sanctae Teclae Tarraconensi, et tibi Guillelmo, eiusdem ecclesiae Archiepiscopo, Apostolicae Sedis Legato, et omnibus successoribus tuis, terminos Tarraconae, qui extenduntur usque ad terminos de Gayano, sicut ascenditur per aquam de Gayano usque ad montes, et transit per calcem montium usque ad ipsum Engolador de capra, et pervenit usque ad ipsum embotum, et ascendit per cacumina montium de Carbonaria, sicut aquae vergunt ad orientem, et pervenit usque ad collem Ballagarii, et descendit in mare, quod est commune omnibus, quemadmodum in instrumentis super his terminis jam dudum factis continetur; quae instrumenta facta sunt ab avo meo, et a patre meo confirmata. Actum est hoc apud Anglesolam XV. kal. augusti anno Domini M.C.LXXIII. = Signum Ildefonsi, Regis Aragon., Comitis Barchinon. et Marchionis Provinciae. = Sig+num Gaucerandi de Pinoso. = Sig+num Poncii de Sanctafide. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Sig+num Raymundi de Turrerubea. = Sig+num Guillermi de Alcaraz. = Sig+num Geraldi Alemany. = Sig+num Guillermi de Sancto Martino. = Sig+num Poncii de Sanctafide minoris.