XXXVI. Concordia et approbatio mutua inter Ildefonsum, Regem Aragonum et ecclesiam Tarraconensem

XXXVI.

Concordia et approbatio mutua inter Ildefonsum, Regem Aragonum et ecclesiam Tarraconensem super venditionibus ab unoquolibet ipsorum in territorio Tarraconensi factis, anno MCLXXV. (1175) (Vid. pág. 163.)

Ex autogr. in archiv. ejusdem ecclesiae.

Haec est concordia facta inter Dominum Ildefonsum, Regem Aragonensem, Comitem Barchinonensem et Marchionem Provinciae, et Berengarium Terrachonensem electum, super empcionibus, quas Dominus Rex et ecclesia Terrachonensis fecerant in ipso campo de Terrachona. Laudavit itaque atque concessit Dominus Ildefonsus Rex jam dictus jam dicto electo, et ecclesiae Terrachonensi illam compram, quam fecerant de Arves de Alanzon, ut habeant illam in perpetuum, sicut ab ipso comparaverunt, absque omni parte, quam ibi non demandet Dominus Rex vel sui. Similiter jam dictus Terrachon. electus et canonici ejusdem ecclesiae laudaverunt, atque concesserunt Domino Regi et suis illam compram, quam fecerat in Villa grassa, ut ipsi nec sui successores nullam partem ibi requirant. Quidquid de caetero comparaverint, vel aliquo modo illis evenerit, praeter quod ecclesiae de functionis fuerit oblatum, habeant et dividant inter se, sicut in carta continetur, quae fuit facta inter Dominum Comitem Barchinon., et Dominum Bernardum, Terrachon. Archiepiscopum. Actum est hoc apud Terrachon. mense februari anno ab Incarnatione Domini millessimo centessimo septuagessimo quinto. = Sig+num Ildefonsi, Regis Aragonensis, et Marchionis Provintiae. = Sig+num Sancia, Regina, (sobra la coma) Aragon. (,) Comitissa Barchinon. et Marchisia Provintiae. = Sig+num R. de Munellis. (Mulnellis, Mulnells) = Sig+num Raymundi de Monte catano. = Sig+num Geraldi de Jorba. = Ego Bernardus de Calidis, scriba Regis scripsi cartam.