Reg.1.fol.7.
29 ago. 1141.
In nomine patris et filii et Spiritus sancti
amen. Universis Sancte ecclesie pateat filiis quod Adefonsus rex Aragonensium inclitus in suo pleno sensu et memoria et ad
extremum etiam vite sue tertiam partem regni sui quod
ipse habebat et tenebat dedit et in suo testamento dimissit
omnipotenti Deo redemptori nostro ejusque sanctissimo sepulcro. Et ut
post obitum ejus hoc ratum et firmum haberetur suos homines jurare
fecit et sic dominice passionis et resurrectionis ecclesiam
hereditariam suam reliquit ut secundum apostolum coheres Christi
heres autem Dei fieri mereretur in celis. Quia vero regnum illud
Iherosolimitanorum partibus longissimis terre marisque finibus
segregatur et a sarracenis assidue assultatur et impugnatur
christiani autem ibidem commanentes fidelissimo rectore atque
industrissimo indigent defensore: ego Wilelmus Dei
misericordia humilis Sancte civitatis Iherusalem patriarcha
communicato Iherosolimitani regni consilio una cum
Petro venerabili dominici sepulcri priore omnique canonicorum
conventu ejusdem tibi Raimunde venerande Barchinonensium
comes quem utilem et necessarium ad terram regendam et
defensandam et sanctarum Iherusalem virtutum amatorem
cognovimus tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem
predicti sepulcri partem que pertinet jamdicto dominico sepulcro
suprascripti regni damus et concedimus ut habeas et secundum
Deum in justitia et veritate possideas tu et omnis projenies tua sub
hac fidelitate evo perhenni et secula cuncta. Preterea ut regia
dignitate et regio nomine deinceps sublimeris auctoritate domini
nostri Jesu-Christi et sui gloriosissimi sepulcri cui semper
asistimus quamvis indigni et nostra tibi concedimus et auctorizamus.
Quod si forte contigerit te sine legitima prole obire
pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo sepulcro jamdicto
remaneat. Nos autem atque successores nostri ad honorem et utilitatem
sanctissimi sepulcri retinemus in hac parte nostra tibi atque
progeniei tue concessa in Barbastro in Oscha in Cesaraugusta in
Darocha in Calataiub in Jacha et in omnibus aliis civitatibus quas
Deo juvente adquirere poteris singulos homines de singulis legibus
cum domibus et terris et vineis pratis pascuis et aquis cunctisque
eidem domibus pertinentibus cum omnibus serviciis censibus et
usaticis regi pertinentibus ita ut nec tu comes nec aliqua persona per
te in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid
requirere sed omnino liberos ac sine omni inquietudine quietos
dimittas. Sub hac etiam libertate similiter retinemus in omnibus
castris et villis totius regni ubi plusquam XXX villani fuerint
habitatores singulos homines cum omnibus eorum possessionibus
serviciis et usaticis ut superius scriptum est. Tali quidem
conditione omnia nostre parti pertinencia tibi supramemorato comiti
damus et confirmamus et de nostro jure in tuam potestatem tradimus et
homines a juramento nobis facto absolvimus et in tua fidelitate et
servicio submittimus. Si qua igitur ecclesiastica secularisve persona
hanc nostre constitutionis paginam sciens violare presumpserit si non
satisfactione congrua emendaverit a sacratitissimo corpore ac
sanguine Dei et Domini Redemptoris nostri Jhesu-Christi aliena fiat
atque in extremo examine cum Juda proditore depereat et
excomunicationi donec satisfecerit subjaceat. Facta est autem hoc
carta IIII kalendas septembris anno Dominice incarnationis MCXLI
indicione IIII. Ego Wielmus Dei gratia Iherusalem
patriarcha subscribo. Ege Petrus Domini sepulcri
prior subscribo. Ego Petrus subprior subscribo. Ego
Obertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego
Lambertus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego
Aimericus sacerdos et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego
Giraldus sacerdos et canonicus dominici sepulcri sancte
iherosolimitane ecclesie in Ispania legatus
subscribo. Ego Guarnericus sacerdos et canonicus sanctissimi sepulcri
subscribo. Ego Lambertus sacerdos et canonicus dominici sepulcri
subscribo.Ego Wilielmus sacerdos et canonicus sancti sepulcri
subscribo. Ego Guilielmus sacerdos et canonicus sancti
sepulcri subscribo. Ego Godefredus sacerdos et canonicus
sancti sepulcri subscribo. Ego Rodbertus et canonicus sancti
sepulcri subscribo . Sig+num Petri Bernardi sacerdotis et canonici
sanctissimi sepulcri subscribo. Ego Giraldus diachonus
et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Wilielmus
diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ego Burcardus
diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo. Ege
Rainerius diachonus et canonicus sancti sepulcri subscribo.
Ego Evrardus subdiachonus et canonicus santi sepulcri
subscribo. Ego Wilielmus subdiachonus et canonicus sancti
sepulcri subscribo.