Perg.
N° 143. 18 dic. 1142.
Cum debitum humane condicionis nullus
mortalis evadere potest idcirco in Dei nomine ego Arnallus Dei
dignacione Barchinonensis episcopus cupiens pergere
Iherosolimam facio meum testamentum in quo eligo
manumissores meos
Berengarium Ermengaudi et G. Bermundi et G. de Fare
quibus caritative precipio ut si mori me contigerit antequam alium
testamentum
faciam potestatem habeant distribuendi omnes facultates meas sicut
eis in hoc testamento injunxero. In primis concedo Deo et
canonice Sancte Crucis Sancteque Eulalie vineam unam quam plantavi in
alodio Sanncte Crucis Sancteque Eulalie et in mea compra que
vinea est juxta mansum de Provincialibus et meum aput campum
quem habeo juxta regum
comitalem super viam publicam in quo edificavi fornum de cale
et vineam quam plantavi apud Granatam cum illo campo qui fuit
Fulconis Girberti quem emi a comite. Huic donationi
addo ferraginale quod adquisi et emi de Arberto de Liciano
et Petro ejus fratre prope mansum Guillelmi Suniarii in
Provincialibus. Concedo altari Sancte Eulalie in omni meo
alodio de Orta et Romaneto sextarium I olei annuatim de
quo ardeat una lampada ante corpus beate Eulalie virginis ad mensuram
de Orta. Concedo iterum Sancte Cruci et Sancte Eulalie in meis
mobilibus et vascule majoribus et minoribus XL morabatinos ….
eniter alodium ad illuminandam lampadam et libros meos qui ibi
sunt. Concedo ospitali iherosolimitani mansum meum de
Provincialibus quem edificavi cum ecclesia Sancti Nicolai
que ibi est cum compris quas feci a Berengario Bernardi de Cabanes
et ab Arnallo Bonifilii preter ipsum ferraginal quod
habui de Arberto de Licano et ejus fratre eo modo ut eundem
mansum teneat et habeat Poncius frater meus in vita sua et
solvat inde annuatim tascham ospitali sine contrarietate et
post obitum ejus revertetur integriter predicto ospitali in
perpetuum possidendum. Concedo cenobio Sancti Cucuphatis
campum quem emi de filiabus Arnalli Gerontu et Raimundo
Petri Girardi qui est in Provincialibus et unum par
boum et equas IIII que sunt apud Riopole. Item
concedo cenobio Sancti Petri Puellarum tertiam partem
pariliate quam emi de Arberto de Lizano. Dimito prelibate
canonice XL morabatinos quos habeo per meum pignus in prephata
pariliata de Licano et de istis XL morabatinis ematur alodium
unde fiat meum aniversarium annuatim. Insuper addo jamdicto cenobio
Sancti Petri par I bovum et equas II que sunt apud
Riopollum. Concedo Sancte Marie Rivipollensis cenobio
II equas. Concedo omnibus presbiteris totius episcopatus singulis
singulas eminas ordei de meo sementer et diaconibus singulas
migeras. Concedo Sancto Laurentio de Monte equam I. Alodium
meum de Orta et de Romaned preter supradictam lampadam
Sancte Crucis Sancteque Eulalie concedo inter Poncium fratrem meum et
B. de Terragona et quisquis illorum obierit sine
legitimo infante qui superstes fuerit habeat predictum
alodium. Et concedo supradictis fratribus meis domos meas de
Barchinona cum ipsarte canonice ut teneant ipsas in vita sua
et inde solvant annuatim jamdicte canonice per censum quarter I olei
in capite jenuarii et post illorum amborum obitum
revertantur predicte cannonice sine obstaculo. Alias meas domos quas
emi de Gerallo concedo Sancte Marie Solsone et ei dedi
in carta donationis. Concedo Poncio fratri meo equas III et si ille
obierit sine prole legitima habeat eas B. frater meus. Dimito B.
predicto meum pullum quem ipse tenet et meum mulum. Concedo Gaucfredo
de Fare II equas quas Burull de Provincialibus habet mecum
et unam aliam equam cum suo fructu quam habeo ad medium cum Petro
Capitis scole meum directum. Poncio Avienciane concedo I
equam quam habeo in Banalocham ad medium. Dimito nepotibus
meis Bernardo et Raimundo singulos pullinos qui exiant de meis
equis et XX morbetinos qui exiant de meo caballo
quem tenet Gaufred de Fare. Concedo ad Guillelmum Bermundi
II equas quas habeo cum Petri Berengarii de Magrina ad medium
meum directum. Alium nutrimentum desuper textatum quod de meis
equabus exierit donent mei manumissores pro anima mea sicut
melius videant. Concedo Sancti Nicholai quod est in ecclesia
Barchinone domos meas cum edificio quas habeo infra muros
Barchinone illas videlicet quas emi de Jarato Ebreo quas domos
teneat unus presbiter qui in eodem altari assidue cantet missas pro
anima mea et fidelium defunctorum. Omnia vascula mea de
Provincialibus maiora et minora et universa
utensilia que ibi sunt concedo Poncio fratri meo ut
habeat ea in vita sua et post ejus obitum revertantur predicto
ospitali sine contrarietate. Quod est actum XV kalendas
januarii anno VI regni Ledovici regis junioris. – Arnallus
Barchinonensis episcopus. Sig+num Guillelmi Levite. Sig+num
Gaufredi de Fare. – Poncius Levita scripsit hoc die et anno
quo supra.