LXXIV. Perg.n.2575.Pedro III.21 jul.1369.

LXXIV.

Perg.n.2575.Pedro III.21 jul.1369.

Petrus Dei
gratia rex Aragonum Valencie Majorice Sardinie et Corsice
comesque Barchinone Rossilionis et Ceritanie fidelibus nostris
inquisitoribus qui nunc sunt et pro tempore succesive fuerint tabule
quam astricti sunt tenere mostaçafi civitatis
Barchinone necnon judici presenti et futuro appellacionum que
emiti contigerit a sentenciis ipsorum inquisitorum salutem et
graciam. Cum nos cum carta nostra sigillo nostro pendenti sigillata
data Valencie XlllI die junii anno presenti declaraverimus voluerimus
et ordinaverimus et etiam cum presenti declaramus volumus providemus
et ordinamus de certa sciencia sicut in potestate nostra consistit
talia ordinare disponere ac etiam providere quod omnes monetarii
dicte civitatis mercatores revenditores tabernarii carnifices et alii
delinquentes in eorum officiis seu in aliis spectantibus ad
officium mostaçafi ejusdem subsint foro et sint de foro
ipsius mostaçafi ita quod mostaçafi dicte civitatis
qui exacto tempore fuerunt et etiam ille qui nunc est et pro tempore
successive fuerint possint libere et impune per se et eorum sagiones
et nuncios punire dictos monetarios delinquentes in
dictis eorum officiis et in aliis omnibus in quibus deliquerunt et
deliquerint spectantibus ad officium ipsius mostaçafi et
etiam exigere ab eisdem banna que fuerunt et fuerint imposita
per proceres dicte civitatis in iliis in quibus in officio
dicti mostaçafi deliquerunt et delinquent et pro ipsis bannis
exigendis pignerare et facere pignerari per sagiones
et nuncios suos monetarios eosdem et auribus nostris
insonuerit quod aliqui ex ipsis monetariis et etiam alcaldi
eorum plures querimonias et peticioncs obtulerunt seu offerunt coram
vobis dictis inquisitoribus contra mostaçafos prefatos qui
nunc tabulam ipsam tenent et eorum sagiones seu nuncios
ex causis in processibus inde coram vobis actitatis contentis nosque
velimus declarationem et ordinacionem nostram predictam omnino
perpetuo servari et eficaciam obtinere: propterea vobis dicimus et
mandamus de certa sciencia quatenus contra dictos mostaçafos
vel aliquem ex ipsis seu eorum sagiones seu nuntios
procedere minime curetis vel eos in aliquo condempnare ex eo quia
dicti monetarii asserunt seu pretendunt se foro dicti
mostaçafi non subesse et per ipsum mostaçafum puniri
non debere quia nos contrarium declaravimus et ordinavimus ut
prefertur. Sed si ipsi mostaçafi et sagiones seu
nuncii eorum qui tabulam tenent et tenebunt in futurum
eisdem monetariis in singulari vel in generali alias injuriam
sive injustitiam fecerint eosdem mediante justicia puniatis juxta
merita processuum seu inquisicionum qui seu que per vos inde facti et
facte fuerint qualitate facti attenta. Data Valencie sub
nostro sigillo pendenti vicessium prima die julii anno a nativitate
Domini millesimo trecentessimo sexagesimo nono regnique
nostri tricesimo quarto. – Dominus rex mandavit michi
Jacobo Conesa. – P. G. de …. regentem cancellariam.Non
debet fieri hec declaratio non visis privilegiis monetariorum.