LXVII. Reg.n.220, fol.113.7 nov.1321.

LXVII.

Reg.n.220, fol.113.7 nov.1321.

Nos Jacobus etc. Volentes
vos probos homines ac universitatem ville nostre Campi-rotundi (Campredó) illis graciarum favoribus prosequi per quas tocius reipulice
status ejusdem ville reformetur in melius et singulorum utilitas
procuretur: eligendi assumendi ac statuendi annis singulis vel alias
prout vobis videbitur
tres
vel IIII

proceres
in
juratos
vel
consules
qui videant ordinent atque cognoscant in et super
lanis
et
pannis
que inibi fiant et alias gerant et administrent ipsius ville negocia
et omnia alia statuant ordinent mandent et faciant que ad vestrum
servicium bonum statum pacis atque justicie ac universitatis ipsius
et singulorum ejusdem augmentum et comodum cedere dinoscantur queque
per alios juratos et consules sunt fieri assueta jurediccione tamen
et juribus nostris quibus propter hoc derogari vel detrahi non
intendimus salvis in omnibus et servatis plenam auctoritate
presencium vobis concedimus facultatem: mandantes per presentem
cartam nostram inclito
Alfonso
karisimo
primogenito
et
generali
procuratori

nostro nec non vicariis bajulis ac universis aliis et singulis
officialibus nostris quod presentem graciam et concessionem nostram
firmam habeant et observent et ab omnibus faciant inviolabiliter
observari. in cujus rei testimonium presentem cartam nostram vobis
fieri et sigillo nostro pendenti jussimus comuniri. Data
Dertuse
VII idus
november
anno Domini
MCCCXX
primo.