LXXXVIII. Reg. 1895, fol. 116. 25 nov. 1388

Juan I de Aragón

Reg. n. 1895, fol. 116. 25 nov. 1388. Pateat universis quod nos Johannes Dei gracia etc. licet ad omnium fidelium et dilectorum nostrorum favoribus debitis prosequenda commoda et honores munificencie nostre liberalitas quadam generalitate sit habilis illis tamen quadam specialitate fit debitrix quos utilia et continuata obsequia graciis et favoribus apud culmen regium nostrum dignos reddunt utique et acceptos.