LIII, perg 2253, Jaime I, 20 noviembre 1275

LIII.

Perg.
N° 2253. Jai.I. 20 nov. 1275.

Hoc est translatum fideliter
translatatum a quodam instrumento sigillato sigilli domini Jacobi
felicis recordacionis regis Aragonis cujus tenor talis
est. Noverint universi quod
nos Jacobus Dei gracia rex
Aragonis Majorice et Valencie comes Barchinone et Urgelli et dominus
Montispesulani
convenimus et promittimus vobis karissimo
filio nostro infanti Petro quod antequam vos recedatis
ad partes Ispanie ad quas vos in Dei servicium et adjutorium
regis Castelle transmitimus faciemus jurare et homagium
facere a comitibus vicecomitibus baronibus
militibus civibus et populo regnorum
nostrorum et comitatus ac totius terre in quibus nobis
succedere debetis ratione donacionis a nobis inde vobis facte cum
cartis nostris Alfonso filio vestro majori quod
post obitum nostrum et vestrum ipsum habeant pro rege
et domino et ei obediant et attendant. Datum Ilerde XII
kalendas decembris anno Domini MCCLXX quinto. – Sig+num Jacobi
Dei gracia regis Aragonum Majoricarum et Valencie comitis
Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani
. – Testes sunt R.
de Montecatteno Berengarius de Cardona R. de Montecatheno
Gilabertus de Crudiliis Artaldus de Luna. – Sig+num
Bartholomei de Porta qui mandato Domini regis hoc scripsit et
clausit loco die et anno prefixis. – Sig+num Bartholomei de
Villafranca gerentis vices Romey de Marimundo vicarii
Barchinone et Vallensis qui huic translato sumpto fideliter ab
originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato ex parte
domini regis et dicti vicarii et auctoritate qua nos fungimur
auctoritatem impendimus et decretum appositum per manum mei Bernardi
de Aversone notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie
vicarii ejusdem civitatis in cujus manu et posse dictus gerens vices
vicarii hanc firmam fecit idus junii anno Domini millessimo
ducentessimo nonagessimo tercio
presentibus testibus Bernardo de
Cumbis et Jacobo Cardona scriptoribus: et ideo ego predictus notarius
hoc meum sign+num hic apposui. – Ego Peratonus Aquilonis notarius
pubicus de Tarrega hoc transcribi jussi et meum sig+num
feci die et anno supra proxime scriptis.



liv-reg-39-fol-164-12-febrero-1276