Etiqueta: bajuliam
VI. Reg. 2. fol. 117. mar. 1155. Duas Aquas, Villasalva
Reg. n. 2. fol. 117. mar. 1155. Omnibus hominibus sit notum quoniam ego Raimundus comes barchinonensis princeps aragonensis ac Tortose marchio dono tibi Petro Berengarii de Villafrancha ipsam vicariam et ipsam bajuliam de ipsa populatione den Duas Aquas quam tu ipse populasti que noviter appellant Villasalva ut habeas tu et tui predictam vicariam et bajuliam per me et per meos omni tempore propter apopulacionem et edificacionem quam ibi fecisti et facis.
III, perg 15, 16 octubre 1132
Perg. N° 15. 16 oct. 1132. Hoc est translatum fideliter translatatum. Sit notum omnibus quoniam hec convenientia que est facta inter Raimundum comitem Barchinone et Gaucebertum de Peralada et Raimundum de Torreies et Eimericum fratrem eius.
Nos igitur supradicti Gaucebertus scilicet et Raimundus atque Eimericus frater meus