X, perg 1, apéndice, Jaime I, 10 setiembre 1215

X.

Perg.
N° 1 del apéndice de Jaime I.
10 de septiembre 1215. (quarto idus
septembris sub era millessima CCL tertia
).

Sit notum
cunctis quod nos Sanccius Dei gratia comes Provincie et
regni Aragonum et Cathalonie procurator
promittimus et bona fide convenimus vobis dilectis nostris Guillelmo
de Cervaria
et Petro Aunes quos nunc pro demandanda morte
domini Petri inclite recordationis regis Aragonum
et
pro aliis multis negotiis regni expediendis apud Romam
mittimus ad concilium generale quod omnes expensas et
missiones quascumque in itinere isto tam eundo quam redeundo et
stando apud Romam feceritis et omnia alia quecumque in promovendo
negotia domini regis Aragonum mortuo videlicet et vivo
domino papa et cardinalibus et aliis in curia et
extra curiam pariter cum concilio dompni J. episcopi Sancte
Marie dederitis pro hujusmodi negotio expensaveritis ullo modo nos
persolvemus vobis vel cuicumque scripto vel verbo vos mandaveritis
sine omni dubio et sine aliqua diminutione in pace. Et de hoc toto
complendo et attendendo vos et vestros omnes sub Dei fide et
legalitate nostra recipimus sicut melius et plenius dici et intelligi
potest ad vestrum et vestrorum salvamentum comodum et utilitatem.
Verumtamen de expensis et missionibus superius expressis credamini
vos et sitis crediti verbo simplici vestro et sine placito et
demanda. Datum Osce quarto idus septembris sub era millessima
CCL tertia. – Testibus et presentibus G. episcopo oscensi G. episcopo
tirasonensi Vitali archidiacono Tirasone Eximino Cornelii Pelegrino
de Aunes Roderico de Lizana Blasco Maça Bernardo de Clareto
comendatore de Montesono et aliis multis. – Sig+num
Berengarii de Parietibus qui mandato domini comitis hoc
scribi fecit loco die et era prefixis.