XCI. Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.

XCI.

Reg.n.1895, fol. 160. 4 feb. 1389.
Johannes
Dei gratia
rex
Aragonum

etc. Fidelibus nostris
Petro
de Sancto Martino

legum doctori
Raymundo
de La Via

in legibus licenciato et
Bernardo
Strucii

civi
civitatis
Gerunde
salutem et graciam. Ecce quod nos pro sedandis et vitandis scandalis
atque dampnis que de facili sequi possent et jam alias sequta fuere
edocente experiencia manifesta
rei
publice

civitatis predicte pretextu
eleccionis
consiliariorum
ipsius civitatis duximus providendum quod in et de illis
octuaginta
personis que juxta privilegium civitatis predicte faciunt ejus
consilium
generale

et de numero earum sint et esse debeant habeant atque possint
viginti
septem

ydonee
persone

eligende ex utentibus officiis seu
arte
mecanica

in civitate predicta scilicet ex quolibet officio civitatis jam dicte
ille persone que juxta compartimentum inde fiendum convenerint seu
contingerint eidem prout hec et plura alia in carta per nos de
premissis concessa nostroque sigillo pendenti munita data ut infra
lacius sunt contenta. Quamobrem de vestri industria legalitate et
prudencia plenarie confidentes volumus vobisque insimul aut duobus ex
vobis casu quo contingat unum vestium supra premissis et circa ea
nolle aut non posse modo aliquo intendere seu vacare dicimus
comittimus et mandamus quatenus investigetis et exquisitis viis et
modis qui necessarii fuerint circa ista distingatis nominetis et in
scriptis redigatis seu redigi faciatis ut eterne memorie comendetur
quot persone eligi debeant atque possint ex quolibet officio
civitatis predicte que sint de manu minori juxta privilegii jam alias
inde facti seriem et tenorem usque ad complementum
viginti
septem
personarum
predictarum prout juxta vestras bonas consciencias inveneritis
faciendum. Nos enim comittenles vobis et duobus vestrum sub forma
predicta super predictis aut incidentibus dependentibus et
emergentibus ex eisdem cum presenti plenarie vices nostras
distinccionem ipsam nominationem et redaccionem in scriptis sic
fiendam laudamus et approbamus ac servari ex tunc volumus et jubemus
serie cum eadem. Data in villa
Montissoni
quarta die februarii anno a nativitate Domini MCCCLXXXIX. –
Franciscus
Çacosta.
– Rex Johannes. – Idem.