XI, perg 66, Jaime I, 15 setiembre 1216

XI.
Perg.
N° 66. Jai. I. 15 setiembre 1216. (M°CCXVI°)

In
Dei nomine. Notum sit cunctis quod nos S. Dei gratia Terrachone
archiepiscopus G. per eandem Tirassone episcopus
P. Ferrandi dominus sancte Marie de Albarrazino Eximinus
Cornelii Guillelmus de Cervaria Guillelmus vicecomes Cardone
Guillelmus de Monte-Catano suscipimus vos dominum Jacobum
regem Aragonis comitem Barchinone dominum
Montis-Pessulani sub protectione et defensione et custodia
atque consilio nostro et promittimus vobis quod nos consulemus vobis
in omnibus negotiis vestris ad utiiitatem vestram et totius vestri
regni et militum atque omnium vestrorum bona fide et sine
fraude secundum vestrum bonum intellectum et custodiemus et
deffendemus personam vestram et totam terram et res vestras ab
omni adversitate pro posse nostro et promittimus vobis quod unus
nostrum non substrahat personam vestram alteri gratis vel vi et si
quis faceret vel consentiret quod absit remaneret perjurus et
proditor ad forum Aragonis et bauzator ad
consuetudinem Catalonie. Et hec omnia promittimus vobis in
fide hominii quod vobis facimus ore et manibus et super crucem Domini
et quatuor evangelia juramus quod ita attendemus et complebimus sic
Deus nos adjuvet et sancta quatuor evangelia: salva tamen
procuratione domini comitis Sanccii quamdiu bene
curaverit et salva jura mei Guillelmi de Cervaria. Actum est hoc XVII
kalendas octobris anno Domini M°CCXVI° apud Monssonem.
– Testes sunt hujus rei et sacramentorum prestitorum B. de Clareto
preceptor Gardenii tenens vicem magistri et frater B. de Aguilella
comendator Monssonis et frater B. de Camppanis
comendator Mirabeti et frater R. de Ayesclis + magister
Emposte et frater Fortunius de Pomaris et frater Blascus de
Avero Blaschus de Alagone Guillelmus de Podio Petrus de
Pomario Petrus de Navascos R. de Monte-Catano G. Raimundi de
Monte-Catano Jordanus de Petra alta R. de Castro-Veteri R. Gascon
B. Item Dominicus Lois Matheus del Mas Auztorch de Jacca
Fernandus Diaz Paschassius Munionis Arnaldus de Jussiet Petrus de
Podioviridi Arnaldus Cortit Bernardus de Zasala
Raimundus Raimundi Pretrus Tomas Arnaldus de Val Secherio Bernardus
Clavelli. – Petrus Oviecho scripsi et hoc sig+num feci mandato
prescriptorum.