Perg.
N° 147. Jai.I. 19 jul. 1220. (M°CC°XX°).
Hoc est
translatum fideliter factum. Jacobus Dei gracia rex
Aragonis comes Barchinone et dominus Montispesulani
dilectis et fidelibus suis militibus et vicariis bajulis monetariis
et magistris monete atque omnibus aliis ad quos litere iste
pervenerint salutem et dileccionem. Satis credimus vos non ignorare
qualiter dominus papa Innocencius inclite recordacionis
subposuit nos et submissit nutriture et custodie magistri
milicie Templi quem etiam et quosdam magnates terre nostre
nobis consiliarios assignavit: nunc autem consilio et deliberacione
predicti magistri et consiliariorum predictorum cum ingenti
providencia deliberavimus ut unum fratrem in Aragonia
et alium in Chatalonia constituamus qui generaliter in
omnibus factis nostris tam super pignoribus redimendis quam super
universis negociis nostris et redditibus et exitibus nostris
colligendis et recipiendis cum omni deliberacione et cautela
provideant diligenter: constituimus vero in Chatalonia fratrem
G. virum providum et discretum et quem pater noster
bone memorie multum in vita sua dilexit. Unde vos rogamus atque vobis
auctoritate presencium firmiter precipiendo mandamus quatinus cum ad
vos pervenerit ipsum benigne et humiliter recipiatis et tam in
pignoribus extrahendis quam in compotis ab omnibus recipiendis sibi
benigne pareatis et cum ab ipso requisiti fueritis consilium et
auxilium totis viribus impendatis: nos autem sibi plenariam dedimus
potestatem in recipiendis compotis ab omnibus et universis et quos
invenerit negligentes inutiles et tepidos in factis nostris consilio
et auctoritate nostra possit penitus inmutare et alios eorum loco
penitus substituere et subrogare albaranos quos ipse vobiscum fecerit
habebimus firmos et ratos. Preterea eidem dedimus plenam licenciam et
potestatem ut in omnibus exitibus et redditibus nostris sicut est a
nostris predecessoribus constitutum decimam recipiat sine aliqua
dificultate et contradiccione scituri pro certo quod si quis in
aliquo de supradictis contrarius vel rebellis sibi extiterit iram et
indignacionem nostram prorsus incurret et ab officio et
administracione sua sine aliqua spe restitucionis penitus
submoveatur. Item mandamus vobis firmiter et districte ut
quocienscumque a fratre G. vel ab aliquo alio fratre milicie fueritis
requisiti ab omnibus qui domui milicie fuerint in aliquo injuriati
vel de quibus ipsi vobis querimoniam exposuerint non expectato
mandato nostro eis plenam justitiam faciatis cum ipsi sint parati
omnibus querelantibus facere in posse nostro justitie complementum.
Datum in obsidione de Albarracino anno Domini M°CC°XX°
XIIII° kalendas augusti per manum P. Vitalis Tirasone archidiaconi
et notarii domini regis.
– Ego B. de Paris mandato domini
archidiaconi cum literis suprapositis in Va linea hoc
signum appossui. – Signum Guillelmi presbiteri notarii. – Signum
Petri de Bages notarii.
– Signum Poncii de Serriano notarii. –
Signum Raimundi de Ollessa testis. – Signum Guillelmi de
Ollessa notarii qui hoc translatum fideliter transcribi fecit
et presens adfuit
– Signum Philippi Grass qui hoc scripsit
translatum fideliter mandato G. de Ollessa notarii cum literis
suprappositis in linea Va et VIIa et VIIIa
et XIIIIa et rasis et enmendatis in VIa et
VIIIIa in duobus locis die et anno prefixis.