Perg. N° 308. Jai.I. 13 nov. 1226. (era MaCCaLXa
IIII idus novembris)
In Dei nomine. Notum sit presentibus
et futuris quod nos dominus S. Dei gratia episcopus Cesarauguste
salvo nostro ordine dominus F. eadem infans Aragone et
dominus
P. Ferrandi et dominus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia
et dompne Sancie Petri sororem dicti P. Cornelii
facimus amiciciam et societatem atque unitatem firmam
el
perpetuam omni tempore duraturam vobiscum juratis et probis hominibus
et cum toto consilio et universitate Cesarauguste
civitatis et vobiscum juratis et probis hominibus et cum toto
consilio et universitate Oscensis civitatis et vobiscum
juratis et probis hominibus et cum toto consilio et universitate
Jaccensis ville et promittimus et convenimus vobis
omnibus singulis supraditlis bona fide sicut melius potest dici vel
intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et
auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent
vos raubare vel forciare vel violenciam vobis
facere vel auferre vobis
vestra vel pectas petere vel
exacciones aliquas facere vel diminuere foros vestros vel
bonas consuetudines vel jura vestra salvo in omnibus
jure domini regis et domine regine.
Simililer nos jurati et probi homines et totum consilium et
universitas Jaccensis ville facimus amiciciam et
societatem atque unitatem firmam et perpetuam omni tempore
duraturam
vobiscum dompno S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno
F. eadem infans Aragone et dompno P. Ferrandi et domnus P.
Cornelius et dompnus Ato Orelia et dompne Sancie Petri
sororem P. Cornelii. Et promitimus et convenimus vobis
omnibus singulis supradictis bona fide sicut melius potest dici vel
intelligi ad utilitatem vestram valere et juvare vos consilio et
auxilio contra omnes homines sublimes medios et infimos qui vellent
vos raubare vel forciare vel violenciam vobis
facere vel auferre vobis vestra vel disminuere foros
vestros vel bonas consuetudines vel jura vestra salvo
in omnibus jure domini regis et domine regine.
Ut autem hec omnia firmius et cum majori securitate serventur et
compleantur nos S. Dei gratia episcopus Cesarauguste et salvo nostro
ordine et nos dompno F. eadem infans Aragone et dompno P.
Ferrandi et dompnus P. Cornelius et dompnus Ato Orelia et
domine Sancie Perez per nos et omnes amicos nostros promitimus
et convenimus vobis predictis juratis el probis hominibus et consilio
atque universitate Cesarauguste civitatis et Osce
civitatis et Jaccensis ville universis et
singulis predicta omnia et singula attendere et complere bona fide et
sine omni fraude et dolo sicut superius sunt expressa facientes vobis
hominium ore et manibus prestando etiam vobis super crucem et quatuor
evangelia de his omnibus et singulis juramentum: addicientes quod si
aliquis nostrorum contra supradicta vel singula venire presumpserit
sit perjurus et proditor ad forum Aragonie ita
ut non possit se in curia vel extra curiam cum armis vel sine armis
defendere vel salvare. Similiter ut hec omnia firmius et cum majori
securitate serventur et compleantur nos jurati et probi homines
Cesarauguste videlicet: B. de Tarba et Guillem Bovi Guillem de Oblit
Felipus de Calçada Bartholomeus Tarin Calbet de A. Johanni Martinus
Guillermi P. de Tarba juvenis D. de Iter P. Enamorado Matheu de
Avignon Joahan de Luch Bernardus Alfocea Julianus Cantarer P. Doviana
P. Sanz de Marcel Aymerich de Isarn Vitale de A. Guillermi Guillem de
Mont-Altet R. Aychen per nos et per totum consilium et universitatem
Cesarauguste: et nos jurati et probi homines Osce scilicet: P.
Bonanat Adam de Barbastre Portoles Çapatero J. de
Sessa P. Barbin Andreas de Grimon J. de Monçon S. Dalages D.
Tizon P. Lavada P. de Bardaxin Guillem Danablancha D.
Adimar R. Gili Uc Martin D. Ferrer B. Boncaval B. Marches P. Sora
Guillermus Richart per nos et per totum consilium et universitatem
Osce et nos jurati et probi homines de Jacca scilicet:
J. de Mont-Valera B. Deça Gauzbertus
de Fenes G. de Campfranch
Constantinus Borrel R. Baxa J. Dexo B. de Seres S.
Aster Andreo de Morles Auztorch de Orllach Adam Bolser G. de Seta
Johan Pelayo P. Arnalt
G. Lepat S. Petrillon A. de Oloron
A. de Sazera P. de Fontanas per nos et per totum consilium et
universitatem jaccensis ville promittimus vobis domino
S. Dei gratia episcopo Cesarauguste et vobis dompno F. eadem
infans Aragone et dompno Petro Ferrandi et dompno P.
Cornelii et Ato Orelia et dompne Sancie Pedrez
universis et
singulis predicta omnia et singula attendere et
complere bona fide sine omni fraude et dolo sicut superius sunt
expressa facientes vobis hominium ore et manibus prestando etiam
vobis super crucem et IIII evangelia de his omnibus et singulis
juramentum addicientes quod si aliquis nostrorum contra supradicta
vel singula venire presumpserit sit perjurus et proditor
ad forum Aragonie ita ut non possit se in curia vel extra
curiam cum armis vel sine armis defendere vel salvare. Actum est hoc
apud Jaccam sub era MaCCaLXa
IIII idus novembris.