XIX.
1234.
In Christi nomine. Notum sit cunctis quod nos Jacobus Dei gratia rex Aragonum et regni Majoricarum comes Barchinone et
Urgelli et dominus Montispesulani predecesorum nostrorum
sequentes vestigia apud Terrachonam in generali curia
constituti habito consilio episcoporum et aliorum
Ecclesie prelatorum et magistrorum Templi et
Hospitalis ac nobilium subscriptorum ad honorem Dei el
subditorum nostrorum paces et treugas ultimas quas olim
fecimus Barchinone quando ivimus ad Majoricas penitus
renovantes et iterum confirmantes ea que de nostris regalibus et de
ecclesiis katedralibus et aliis per Cataloniam
constitutis de clericis et locis religiosis de venerabilibus domibus
Hospitalis et Templi cum omnibus rebus suis et hominum
eorum mobilibus et inmobilibus sicut in cartis nostris plenius
continetur quedam capitula eisdem pacibus dignum duximus adjungenda
omnem superfluitatem a nobis penitus resecantes ut cum Dei auxilio
infideles barbaras naciones expugnemus salvis in omnibus usaticis
et consuetudinibus Barchinone. In primis statuimus quod omnes
homines de pede tam rustici quam villani sive sint nostri sive
ecclesiarum vel locorum religiosorum sive militum sive de alodio sive
de feudo cum guerra et sine guerra sint sub pace et treuga firma et
secura sub fidelitate et legalitate nostra cum omnibus rebus suis
mobilibus et inmobilibus exceptis personis illorum qui in cavalcatis
inventi fuerint vel forte caperentur in castro vel forcia aliqua
expugnata. Veruntamen postquam reversi fuerint de cavalcatis sint
salvi et sub ipsa pace libentes et securi cum suis bestiariis
grossis et minutis ortis campis et vineis
domibus possessionibus arboribus cujuscumque sint generis ac rebus
aliis mobilibus et inmobilibus que dici vel cogitari possunt ad
eosdem homines pertinentes exceptis latronibus et raptoribus
manifestis. Item statuimus quod nullus homo capiat per se vel per
alium nec raubet nec raubari faciat aliquem de genere laicum vel
clericum nisi ipsum acuidaverit antea per quinque dies:
et hoc intelligimus de illis qui non sunt in guerra nec sunt
valitores alicujus guerre: et qui ceperit vel iterfecerit eum sit
statim traditor. Item statuimus quod nullus vicarius
noster vel aliquis homo de vila pignoret aliquem militem vel
ejus hominem vel ecclesiarum vel locorum religiosorum vel faciat eis
aliquod malum pro aliquo malefacto debito vel delicto nisi primum
invenerit fatigam directi in eo vel in domino suo: quam si invenerit
possit suum debitum pignorare in omnibus rebus suis exceptis
personis hominum et animalibus aratoriis que omnia sint in pace.
Eodem modo milites vel eorum homines nec homines ecclesiarum vel
locorum religiosorum non possint nostros homines nec alios pignorare
nec malum eis facere sine premissa fatiga inventa in nostris
hominibus vel nobis vel in vicario sub quo nostri homines fuerint
constituti. Item statuimus quod nullus reptatus de bauzia
sustineatur in nostra curia vel alibi nisi se purgare voluerit de
bauzia secundum consuetudinem Barchinone. Item
statuimus quod nos nec aliquis subditus noster non comedamus in die
nisi de duabus carnibus semel et de una istarum possint fieri
assature si alie assature ut edi et porcelli defuerint et de istis
duabus carnibus non possint preparari nisi uno modo: de una vero
carne possit prendere vel tenere. Carnes vero salse sive sicce vel
venaciones in istis duobus carnibus minime computentur: de quibus
venacionibus ita statuimus ut ille qui ceperit eas preparet sibi quot
modis voluerit. Qui autem emerit eas non possit preparare nisi de una
venacione: si vero date sibi fuerint faciat de ipsis ac si cepisset
eas. Item statuimus quod nos nec aliquis subditus nobis non portet
vestes incisas listatas vel trepatas nec portet in vestibus aurum
vel argentum nec aurifrigium nec auripellum nec
setam sutam nec cembelinum nec erminium nec lutriam
nec aliam pellem fractam vel retortam nec allibails cum
auro vel argento sed erminium vel lutriam
integram simplicem solummodo in longitudine incisam circa capucium
cape et aperaturas manicarum quas dicuntur braçaleres et in
capitibus manicarum et in mantellis similiter et cotis sive
garnatxiis. Item statuimus quod nos nec aliquis alius homo nec
domina demus aliquid alicui joculatori vel joculatrici sive
soldadarie seu militi salvatge sed nos vel alius nobilis
possit eligere et habere ac ducere secum unum joculatorem et dare
sibi quod voluerit. Item statuimus quod nullus filius militis
qui non sit miles nec ballistarius sedeat ad mensam
militis vel domine alicujus nec calcet caligas
rubeas nisi sit talis qui secum milites ducat. Item statuimus
quod nullus joculator nec joculatrix nec soldataria presentes vel
futuri nec illa que olim fuit soldataria sedeant ad mensam militis
nec domine alicujus nec ad gausape eorundem nec comedant nec jaceant
cum aliqua dominarum in uno lecto vel in una domo nec
osculentur aliquam earundem. Item statuimus quod nullus faciat
aliquem militem nisi filium militis. Item statuimus quod omnis homo
sive miles sive alius qui iverit cum domina generosa sit salvus et
securus nisi fuerit homicida. Item statuimus quod non fiant
tornejamenta voluntaria nisi fuerint in guerra. Item statuimus
quod per singulas civitates et castella
et loca nostra et nobilium et militum et locorum
religiosorum omnium Catalonie apud Ilerdam et in
locis Catalonie ubi currit moneta jaccensis
vendatur kaficium Ilerde frumenti ad precium
viginti quinque solidorum et kaficium ordei
XV solidorum et in aliis locis ubi sunt diverse mensure
vendatur mensura illa secundum quantitatem kaficii llerde.
In Catalonia ubi currit Barchinone moneta
vendatur quarteria Barchinone de frumento al
plus XX solidos et quarteria ordei septem
solidos quarteria siliginis octo solidos
et in aliis locis Catalonie ubi sunt diverse mensure vendatur
mensura illa secundum valorem et quantitatem quarterie
Barchinone. In episcopatu vero gerundensi
migeria de frumento ad plus vendatur VI solidis
et de ordeo IIII solidos migera de monellis de frumento
IIII solidis et dimidium et de ordeo III solidis et ad hanc
racionem cetere mensure que sunt in episcopatu gerundensi
valeant et vendantur: in Catalonia vero ubi currit moneta
acrimontensis vendatur frumentum et ordeum ad
valorem cambii jaccensis et ad quantitatem mensure
ilerdensis. Si quis vero ex prestito debebit bladum
solvat predictam summam peccunie si maluerit et non teneatur reddere
bladum pro blado. Valeat hoc statutum a festo sancti Johannis de junio usque ad unum annum. Item statuimus quod
per quamlibet civitatem et loca instituantur duo probi homines et
fideles secundum magnitudinem civitatis et loci et unus clericus
fidelis qui sacramento astringantur coram populo quod predictum
statutum in omnibus fideliter exequatur: et si forte in hiis
exequendis reperti fuerint culpabiles puniantur a domino pena
corporis et averi. Hoc idem jurent vicarius et bajulus locorum el
eadem pena puniantur. Item statuimus quod omnes homines
Catalonie tam nobiles quam clerici quam laici
quam judei sive sarraceni compellantur vendere bladum
suum cujuslibet generis sit sub forma predicta: ita quod illi qui
sunt de episcopatu illerdensi urgellensi et
terrachonensi et dertusensi deducant bladum ad
expensas suas et sue familie necessarias secundum cognitionem eorum
qui fuerint constituti a tempore isto usque ad festum sancti
Johannis de junio et deinde usque ad unum annum: illi qui sunt de
episcopatu Barchinone deducant expensas predictas usque
ad festum sancti Jahannis (Sant
o Sent Johan: Joan)
et de ipso festo usque ad unum annum: residuum cogantur vendere
dicto modo. Illi qui sunt de episcopatu Gerunde vicensi
deducant expensas predictas usque ad exitum intrantis mensis julii
tantum: residuum cogantur vendere dicto modo. Item statuimus quod
nullus debitor teneatur solvere suo creditori nomine usurarum nisi
XII …. (1: La abreviatura dice mas, que podrá ser minas,
mundinas o monetas. ) pro C in anno et XII solidos pro
centum et non plures et secundum hanc quantitatem solvat de aureis
quilibet suo creditori. Judei vero accipiant pro C solidis
viginti in anno et non plures et si plus acceperint sint
incursi nostri cum corporibus et averis: et si forte debitores
querimoniam ecclesie fecerint currant eos per villam
flagellando et amitant penitus petitionem. Item statuimus quod
quilibet sacramento manifestet predictis executoribus quantum bladum
habeat et si in hoc repertus fuerit perjurus amitat totum bladum
de quo se perjuraverit. Item statuimus quod nullus possit emere
bladum nisi de mense ad mensem quantum sibi necesse fuerit et
familie sue secundum cognitionem executorum. Has novas constituciones
observari a presenti die usque ad festum sancti Michaelis et
de eodem usque ad triennium continue completum precipimus a
nobis ipsis et ab aliis omnibus sub nostro dominio constitutis eo
salvo quod superius dictum est de termino bladi et salvis pace
et treuga et consuetudinibus ac usaticis
Barchinone. Qui contra ista capitula vel contra unum ex istis
venerit et infra decem dies ex quo amonitus fuerit a nostro
vicario non emendaverit penam dupli sustineat. Hec omnia juramus et
jurari precipimus a nobilibus et militibus universis Catalonie:
et qui jurare noluerit sit ejectus a pace et treuga cum
omnibus bonis suis et excomunicetur ab episcopo
diocesano et quodcumque malum illi violatori istarum
constitutionum evenerit nullo unquam in tempore sibi emendetur
et si aliquod malum alicui ipse violator fecerit ea racione illud
malum sive dampnum quodcumque sit restituat in
duplum et nos juvabimus illum cui datum fuerit dampnum et ab
hominibus et vicariis nostris juvari faciemus viriliter et potenter.
Hec omnia facta sunt apud Terrachonam XVI
kalendas aprilis
anno Domini M°CC°XXX° quarto consilio subscriptorum prelatorum et
nobilium virorum qui nobiscum sunt in curia constituti. – Sig+num
Jacobi Dei gratia regis Aragonum et regni Majoricarum comitis Barchinone et Urgelli et domini Montispesulani. – Berengarii
episcopi Barchinone. – G. episcopi gerundensis. –
Berengarii episcopi ilerdensis. – P. episcopi dertusensis.
– B. episcopi elenensis. – R. Patot magistri milicie. –
H. de Fullalquer magistri Hospitalis. – P. infantis
Majoricarum.
– N. Sancii. – P. Hugonis comitis Empuriarum. Juravit salvo jure et dominio suo in omnibus
comitatibus ejus. – R. Fulconis vicecomitis cardonensis
jurantis. – B. de Ça-Portella jurantis. – G. de Mediona
jurantis. – Gaucerandi de Pinos jurantis. – G. de Podioviridi
jurantis. – Dalmatii de Timor jurantis. – Berengarii de Podioviridi
jurantis.
– G. de Ça-Guardia jurantis. – G. de Angularia
jurantis. – B. de Sancta Eugenia jurantis.
– Berengarii de
Angularia jurantis. – P. de Cervaria jurantis. – P. de Querald
jurantis. – G. de Cervaria jurantis. – P. de Grainana
jurantis. – P. Berengarii de Ager jurantis. – G. de
Montecatano jurantis. – H. de Mataplana jurantis. – Gaucerandi de
Rocaberti jurantis.
– Dalmacii de Sancto Martino jurantis. –
Gilaberti de Crocillis jurantis. – G. de Sancto Vincentio
jurantis. – F. de Sancto Martino jurantis. – G. de Palacons. –
B. de Palacio jurantis. – P. de Montecatano jurantis. – Gaucerandi de
Cartaia jurantis. – Dalmacii de Castello jurantis. –
Berengarii de Cervaria jurantis. – B. de Rocafort jurantis. –
A. de Rubione jurantis. – P. de Grainanella jurantis. –
P. de Angularia jurantis.