XXX, perg 106, 27 octubre 1139

XXX

Perg.
N° 106. 27 oct. 1139.

Sit notum presentibus atque futuris
quod ego Raimundus Berengarii barchinonensis comes et marchio ac
princeps Aragonensis
dono tibi Reverterio vicecomiti
Barchinone
totum ipsum vicecomitatum Barchinone cum omne
honore eidem vicecomitatui aliquo modo pertinente totum
integre sicut melius umquam illum habuit et tenuit in vita sua
Udalardus vicecomes per Raimundum Berengarii
comitem veterem. Comendo iterum tibi jamdicto Reverterio
castrum de Apiera et dono tibi omnes fevos jamdicto
castro
pertinentes tali scilicet modo simul cum ipsis
militibus predicti castri cum tota ipsa dominicatura quam ibi habeo
vel habere debeo vel homo per me. Comendo iterum tibi ipsum castrum
quod dicitur Castel Oduli et dono tibi omnes fevos sibi aliquo
modo pertinentes cum ipsius castri militibus cunctis. Comendo etiam
tibi ipsum castrum quod dicitur Cabrera et dono tibi omnes
fevos eidem castro pertinentes tali scilicet modo ut eiciam de ipso
castro de Cabrera ipsos castlanos Mironem Guillelmi et
Guillelmum de
Monteboi quando tu predictus Reverterius
mihi mandaveris. Quod si tu predictus Reverterius volueris quod
prephatus Miro Guillelmi habeat per te ipsum castrum et ibi

eum remanere volueris ego faciam tibi convalentem emendationem
ipsius castlanie honoris in Terracia vel in loco ubi tu
ipse vel tui per te melius habere voluerint. Super hec omnia dono
tibi monasterium Sancti Cucuphati in Vallense cum
omnibus honoribus eidem cenobio pertinentibus simul cum ipso
senioratico quem habeo vel habere debeo in prephato cenobio et
ejus honoribus. Prephatam siquidem emendationem ipsius castlanie
de Cabrera si recipere velles modo prescripto facerem tibi ad
laudimium Raimundi Fulconis et tui homines Rodberti et
Berengarii Raimundi Barchinone vicarii. Omnia
superius scripta dono ac firmiter laudo ego Raimundus comes
prescriptus tibi jamdicto Reverterio filiisque tuis et
succedentis tue projeniei ut habeas ea teneas et
possideas tu et projenies tua per secula cuncta ad fidelitatem et
servitium meorum et successorum meorum. Propter hanc quoque
donationem superius comprehensam convenio ego Reverter tibi seniori
meo Raimundo comiti barchinonensi quod sim tuus homo solidus
et fidelis contra cunctos homines vel feminas sicut homo debet esse
de suo meliori seniore per rectam fidem sine engan et faciam tibi vel
fieri faciam ostes et cavalcadas cortes et placitos et seguimenta et
quod reddam tibi prenominata castra vel reddi faciam iratus aut
pachatus cum forisfactura et sine ea per quantas vices ea a me
requisieris per te vel per tuos. Si quis presentem donationem
dirumpere temptaverit nichil omnino proficiat set duplam
compositionem persolvat et postmodum hoc firmum permaneat omni
tempore. Quod est actum VI kalendas novembris anno dominice
incarnationis CXXXVllII post millessimum regisque franchorum Ledovici
junioris anno III. Sig+num Raimundi comes qui hoc firmavit testesque
firmare rogavit. Sig+num Arberti de Apierola. Sig+num
Rodlandi
fratris ejus. Sig+num Guillelmi Montispessulani. Sig+num
Berengarii Raimundi barchinonensis vicarii. Sig+num Rodberti hominis
Reverterii. Sig+num Guillelmi de Subiratis. Sig+num Bertrandi
de Casteleto. Sig+num Poncii de Monte Lauro. Sig+num Raimundi de
Barberano. Sig+num Artalli de Castellonovo. Sig+num Berengarii
filii Berengarii Raimundi. Sig+num Petri Raimundi de Villa de Man.
Sig+num Deusde de Tamarito. Sig+num Raimundi Renardi. Sig+num
Guillelmi Raimundi Senescale. Sig+num Bernardi de Belloloco. Sig+num
Petri Bertrandi de Belloloco. Sig+num Bernardi
Berengarii
barchinonensis ecciesie canonici. Sig+num Poncii scriptoris comitis
qui hoc illius jussione conscripsit die annoque prescripto
suprapositis literis in linea III.