XXXV.
Perg. n.188, Pedro I. 2 jun. 1204. (Pedro II de Aragón)
pisanorum
fugavit quandam navim
januensium
mercibus honeratam in maritima
Barchinone:
probi vero homines Barchinone hoc videntes auxilium impenderunt navi
januensium
et restauraverunt eam et salve et secure adduxerunt eam ad portum Barchinone
et ea restaurata predicta navis pisanorum
venit ad portum
Barchinone
et naute
qui intus erant petierunt amicabiliter emtionem victualium.
Ad hec sachrista
ausonensis
et G.
Durfort qui
tum presentes aderant in Barchinona
habito consilio cum probis hominibus Barchinone
concesserunt emptionem predictis pisanis
tali pacto et conditione quod predicti pisani
bona fide promisserunt et super sancta Dei evangelia juraverunt quod
malum non facerent hominibus domini regis
Aragonis
neque in sua terra
aut maritima
neque in alia et quandiu starent in portu
Barchinone
malum non facerent januensibus
neque aliis inimicis suis in tota maritima
Barchinone:
predicti vero pisani
cum predicta navi
ex pacto possint redire salve et secure ad portum
Barchinone
et in tota maritima
domini regis
ita quod malum ab hac die in antea non faciant januensibus:
tamen si metu
sarracenorum
aut metu januensium
aut metu tempestatis
venirent ad portum
Barchinone
salve et secure recipientur ab hominibus Barchinone
et etiam in tota maritima domini regis.
Hoc autem totum fecerunt probi homines Barchinone
ad restaurationem predicte navis
januensium
et ad januensium
utilitatem et honorem et ne predicti pisani
malum facerent hominibus domini regis
in aliqua parte. Nos vero ego Tedesco
Aldebrandinus
Bonacorzo
Paganellus
Ugolinus
Benassay
et Xinxen
convenimus et juramus per Deum et hec sancta Evangelia super animas
nostras et super animas sociorum nostrorum quod supradictam
convenientiam
attendamus et observemus bona fide et sine enganno. Datum Barchinone
per manum Petri
de Blandis
notarii domini regis anno Domini MCCIIII secunda die sabbati mensis junii vigilia
Pentecostem.
Perg. n.188, Pedro I. 2 jun. 1204. (Pedro II de Aragón)
Manifestum sit quod
secunda die mensis junii quedam