XXVII, perg 1526, Jaime I, 11 mayo 1258

XXVII. 


Perg.n°1526. Jai.I. 11 may.
1258.

Hoc est translatum sumptum fideliter a quadam carta
pergamenea sigillata sigillo magno cereo
viridi pendenti cum serico rubeo
illustris regis Francie in quo sigillo est imago
regis sedentis in catedra tenentis in manu
sinistra effigiem baculi cum flore in
capite et in dextera florem: et littere ipsius
sigilli sunt: Ludovicus Dei gratia francorum rex:
cujus carte series sic se habet. Ludovicus Dei gratia francorum rex
universis presentes litteras inspecturis salutem. Notum facimus quod
cum inter nos ex parte una et dilectum amicum nostrum Jacobum eadem gratia illustrem regem Aragone Majorice et Valencie comitem Barchinone et Urgelli et dominum Montispessulani ex altera suborta esset materia
questionis super eo quod nos dicebamus comitatum Barchinone
Urgelli Bisulduni Rosilionis Empurdani
Ceritanie et Confluentis Gironde et Eusone
cum eorum pertinenciis de regno Francie et de feudis
nostris esse et idem rex Aragone ex adverso dicebat se jus
habere in Carcassona et Carcasses in Rede et
Redensi Terminis et Terminensi Biterris
et vicecomitatu Biterrensi Agadha et Agadhensi
Albi et Albigensi Ruchine et Ruchinensi
comitatu Fuxcii Canturco et Canturcino Narbona
et ducatu Narbone Minerba et Minerbesi
Fonolleto et Fonolledes terra de Saltu
Petrapertusa et Petrapertuse Amilliano cum toto
comitatu Amilliani Credone cum vice-comitatu
Credonensi Gavaldano Nemaus et Nemauscensi
Tolosa cum toto comitatu Tholose et Sancti
Egidii
cum honoribus districtibus et juribus universis ac
pertinenciis eorundem: postmodum accedentes ad nos sollempnes
procuratores et nuncii predicti regis Aragone ab eodem super
hoc specialiter ad nos missi venerabilis videlicet Arnaldus
Barchinone episcopus
Guillermus prior beate Marie de
Corniliano
et Guillermus de Rocafole tenentis locum
ipsius regis in Montepessulano nobis
exhibuerunt litteras ipsius regis procuratorias in hec
verba. – Noverint universi quod nos Jacobus Dei gratia rex
Aragonum
Majoricarum et Valencie comes
Barchinone et Urgelli
et dominus Montispesulani
constituimus et ordinamus vos venerabilem Arnaldum Dei gratia
Barchinone episcopum et dilectos Guillermum priorem sancte
Marie de Corneliano
et Guillermum de Rocafole tenentem
locum
nostrum in Montepessulano procuratores nostros
dantes et concedentes vobis omnibus predictis et cuilibet vestrum
plenam et liberam potestatem auctoritatem et licenciam transigendi et
componendi vice nostra et nomine cum Ludovico Dei gratia
illustri rege Francie super omni jure quod habemus et habere
debemus in Carcassona et Carcassonensi et in Rede
et in Redensi in Laurago et Lauragine et Terme
et Termenense et in Menerba et Menerbense et in
Fonolleto et Fonolladense et in Perapertusa et
Perapertusense et in comitatu Amilliani et
Gavaldani et in Nemause et in Nemausense et in
comitatu Tholose et Sancti Egidii et in omni
alia terra et jurisdiccione Raymonde quondam comite
Tholosane et fructibus inde perceptis et quod vos omnes et
singuli supradicti possitis vice nostra et nomine cedere remittere
perpetuo et relaxare predicto illustri regi et suis quicquid juris
nos habemus et habere debemus quoquomodo vel racione in predictis
omnibus et singulis. Damus etiam et concedimus vobis omnibus et
singulis speciale mandatum auctoritatem et licenciam et potestatem
jurandi ex parte nostra super animam nostram de omnibus et singulis
supradictis a nobis observandis et complendis prout per vos erit
super eis cum dicto rege promissum ordinatum compositum et
transactum: renunciantes scienter et consulte omni juri divino et
humano canonico civili et consuetudinario et omni privilegio reali
et personali ac omni alii auxilio generali seu speciali quibus contra
predicta seu aliqua ex predictis juvari possemus. Item damus vobis
omnibus et singulis supradictis et concedimus speciale mandatum quod
vice nostra et nomine transigatis et componatis cura dicto illustri
rege Francie et accipiatis ab eodem rege cessionem
remissionem et relaxacionem de omni jure quod idem rex
Francie
asseret se habere in comitatu Barchinone
et de omni jure siquid habet vel habere credit in comitatu
de Bisulduno de Rossilione de Empurdano de
Ceritania de Confluente vel
in aliquo loco terrarum quas nos hodie tenemus et habemus et quod in
omnibus et singulis supradictis tractetis et procuretis faciatis et
recipiatis quicquid vobis videbitur expedire. Promittimus insuper
bona fide cum hoc autentico instrumento sigilio nostro
pendenti munito nos ratum habere complere et servare perpetuo
quicquid cum dicto rege per vos omnes vel duos aut unum ex
vobis super predictis omnibus et singulis factum fuerit ordinatum
compositum seu transactum. Datum Dertuse V idus marcii
anno Domini MCC quinquagessimo septimo. – Tandem vero post
multos tractatus habitos hinc et inde bonorum mediante consilio cum
dictis procuratoribus nomine procuratorio et vice predicti regis
Aragone
ad hanc composicionem et transaccionem devenimus: quod
nos pro nobis et heredibus et successoribus nostris predicto regi
Aragone
et heredibus ac successoribus suis imperpetuum et ab ipso
et antecessoribus suis causam habentibus et predictis procuratoribus
pro ipso rege Aragone et nomine et vice ipsius definimus
quittamus cedimus et omnino remittimus quicquid juris et possesionis
vel quasi habebamus siquid habebamus vel habere poteramus seu etiam
dicebamus nos habere tam in dominiis sive dominicaturis quam feudis
et aliis quibuscumque in predictis comitatibus Barchinone
et Urgelli Bisuldune Rossillionis Empurdane
Ceritanie Confluente Gerundense et Ausone
cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et
juribus universis et pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus
et proventibus per ipsum regem Aragonem et antecessores
ejusdem inde perceptis et qui percipi potuerint: prominentes et ad
hoc nos et heredes ac successores nostros imperpetuum obligantes quod
in predictis omnibus et singulis nichil de cetero per nos vel per
alium reclamabimus vel petemus renunciantes omnino specialiter et
expresse pro nobis et heredibus ac successoribus nostris omnibus
cartis et instrumentis sique super hiis habebamus volentes et
decernentes ea penitus esse nulla ac promittentes quod ea omnia
reddemus regi Aragonum antedicto. Renunciamus insuper pro
nobis et heredibus nostris ac successoribus omni juris auxilio
tam canonici quam civilis necnon et consuetudinarii
et omni privilegio reali et personali quibus contra predicta
vel aliquid de predictis nos juvare possemus. Prenominati autem
procuratores pro sepedicto rege Aragonum et heredibus
ac successoribus ejusdem et vice ipsius nomine procuratorio
nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et
antecessoribus nostris causam habentibus vice versa quittaverunt
cesserunt diffinierunt et remisserunt omnino specialiter et expresse
quicquid juris et possessionis vel quasi idem rex Aragone
habebat si quid habebat vel habere poterat seu dicebat etiam se
habere tam in dominiis et dominicaturis quam in feodis et
aliis quibuscumque in Carcassona et in Carcassense in
Rede et in Redense in Laurago et in Lauragense
in Termene et Termenense in Menerba et
Menerbense in Fonolleto et Fonolledense in
Pertra-pertusa et in Petra-pertusense in comitatu
Amilliani et Guialdane et in Nemauso et in
Nemausense et in comitatu Tholose et sancti
Egidii
et in omni alia terra et jurisdiccione Raymundi
quondam comitis Tholosane et fructibus et proventibus
per nos vel antecessores nostros inde perceptis. Condictum est tamen
et ordinatum quod si aliqua feuda movencia de donatione Fonolledensis
sita sint infra terminos comitatus Rossillione vel
Bisuldune seu aliorum comitatuum predictorum de quibus
comitatibus ipsi regi Aragone quittacionem et
deffinicionem fecimus penes ipsum regem Aragonum et heredes
ac successores suos perpetuo remanebunt et ea sibi et
heredibus ac successoribus suis cedimus et
omnino quitamus salvo tamen jure siquid fuerit alieno.
Similiter si aliqua feuda movencia de donacione ipsorum comitatuum
sita sint infra terminos Fonoledense penes nos et heredes ac
successores nostros perpetuo remanebunt et ea nobis et heredibus et
successoribus nostris diffiniverunt et quitaverunt omnino nomine
procuratorio pro ipso rege Aragone et vice ipsius procuratores
predicti salvo tamen jure siquid fuerit alieno. De Amilliano
autem et comitatu Amilliani sciendum est dictos
procuratores nomine procuratorio et vice dicti regis Aragonum
quittasse et difiinisse ea nobis et heredibus ac successoribus
nostris et a nobis et heredibus ac successoribus nostris causam
habentibus sicut ea tenemus et possidemus et a nobis et nostris
tenentur et possidentur. Preterea procuratores prenominati
promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex
Aragone
pro se et heredibus suis ac successoribus nobis et
heredibus ac successoribus nostris et a nobis et antecessoribus
nostris causam habentibus diffiniet quitabit cedet et remitet omnino
quicquid juris possessionis vel quasi habet siquid habet vel habere
potest seu dicet etiam se habere tam in dominiis seu dominicaturis
quam in feudis et aliis quibuscumque in predictis omnibus
supranominatis que procuratorio nomine et vice ipsius regis
Aragonum
diffiniverunt quittaverunt et remisserunt nobis
procuratores predicti et insuper in hiis que inferius nominantur
videlicet Biterris cum vice-comitatu Biterrense
Agda et Agadense Albi et Albigense
Ruchine et Ruchinense comitatu Fuixense
Caturce et Caturcense Narbone et ducatu
Narbonense Podio Laurence Keerbuz
Castro-fideli terra de Saltu Credone et
vicecomitatu Credonense: et quod idem rex Aragone
cedet penitus et concedet expresse pro se et heredibus ac
successoribus suis nobis et heredibus ac successoribus nostris et a
nobis causam habentibus omnem accionem et jus repetendi pignoris
que dicit se habere in predictis Amilliano et comitatu
Amillian
i Credone et vicecomitatu Credonense et in
Gavaldane cum pertinenciis eorundem: que quidem bone
memorie
Petrus quondam rex Aragone genitor
ipsius olim titulo pignoris obligaverat Raymundo quondam
comiti Tholosane. Et per hanc composicionem idem rex
Aragone
reddet nobis plenarie omnes cartas et instrumenta que
habet super dicta obligacione confecta. Ceterum procuratores
prenominati procuratorio nomine et vice ipsius regis Aragone
diffiniverunt quittaverunt cesserunt et remisserunt omnino et
promisserunt et tenentur bona fide procurare quod predictus rex
Aragone
cedet et concedet specialiter ac donabit imperpetuum
pro se et heredibus ac successoribus nostris et a nobis
causam habentibus quicquid juris sibi competit si quod competit vel
quocumque casu seu ratione vel titulo posset ad ipsum vel ad heredes
et successores suos nunc vel in futurum aliquatenus devenire in
Tholosa et toto comitatu Tholose et sancti Egidii
et in terris Agenense et Venesinense ac in tota
alia terra jurisdiccione et potestate Raymundi quondam
comitatis Tholosane. Insuper procuratores predicti
procuratorio nomine pro dicto rege Aragone et vice ipsius
nobis et heredibus ac successoribus nostris et a nobis et
antecessoribus nostris causam habentibus diffiniverunt quitaverunt
cesserunt et omnino remisserunt et promisserunt et tenentur bona fide
procurare quod idem rex Aragone pro se et heredibus suis ac
successoribus diffiniet quitabit cedet et remittet penitus et
expresse predicta omnia et singula eo modo quo superius continetur
cum omnibus honoribus homagiis districtibus jurisdiccionibus et
juribus universis ac pertinenciis eorundem et cum omnibus fructibus
et proventibus per nos vel antecessores nostros vel per alios inde
perceptis et qui etiam percipi potuerint: et ad hoc se et heredes ac
successores suos specialiter obligavit quod in predictis omnibus et
singulis nichil de cetero per se vel per alium reclamavit nec nos vel
heredes aut successores nostros seu causam a nobis vel antecessoribus
nostris habentes super predictis aut aliquo predictorum per se vel
per alium imposterum molestabit. Renunciaverunt autem omnino
specialiter et expresse procuratores predicti nomine procuratorio pro
ipso rege Aragone et vice ipsius et promisserunt et tenentur
bona fide procurare quod idem rex Aragouum (Aragonum)
renunciabit penitus et expresse pro se et heredibus ac successoribus
suis omnibus cartis et instrumentis sique super premissis habet vel
habuit et volet etiam decernet ea penitus esse nulla quoad nostrum
prejudicium et nostrorum et quod ea omnia reddet nobis. Renunciavit
etiam idem rex Aragone penitus et expresse pro se et heredibus
ac successoribus suis et etiam predicti procuratores procuratorio
nomine pro ipso et vice ipsius renunciaverunt omni juris auxilio tam
canonici quam civilis ac consuetudinarii et omni privilegio reali et
personali quibus idem rex Aragone aut heredes aut successores
sui contra premissa vel aliquid premissorum juvare se possent et quod
idem rex Aragonum nobis super premissis omnibus patentes
litteras suas dabit. De supradictis autem omnibus observandis et
complendis prout superius continentur procuratores predicti
prestiterunt in nostra presencia in animam prefati regis Aragone
super sacrosancta evangelia juramentum. In cujus rei testimonium
presentem cartam sigilli nostri fecimus impressione muniri. Acta sunt
hec apud Corbolium in palacio nostro presentibus
episcopo Aprensi Ludovico primogenito et
Filipo filiis nostris Raimondo Gaucelmi domino
Lunelli Simone de Claromonte domino Sagelle Egidio Francie
constableario Johanne de Ronquerolis Ansello de Braya Gervasio
de Cranneis militibus magistro Rade thesaurario sancti Franboudi
Silvanoctense magistro Odone de Loriato magistro Johanne de Nemesio
magistro Philipo de Canturco magistro Johanne de Ulbiato F. de Laure
sacrista Barchinone A. de Gualba cononico vicensi
quinto idus madii anno Domini MCC quinquagessimo octavo. –
Signum Petri Arnaldi de Cervaria vicarii Barchinone et
Vallesii qui huic translato sumpto fideliter ab
originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum
eodem legitime comprobato ex parte domini regis et auctoritate
officii quo fungimur auctoritatem impendimus et decretum ut ei
tamquam originali suo fides plenaria ab omnibus impendatur appositum
per manum mei Bernardi de Cumbis notarii subscripti in cujus manu et
posse dictus vicarius hanc firmam fecit tercio decimo kalendas marcii
anno subscripto presentibus testibus Berengario de Manso Arnaldo
Salvatge et Bernardo de Turri. – Nos Poncius Dei gratia electus
confirmatus in episcopum Barchinone presens translatum cum originali
fideliter comprobavimus et vidimus contineri in originali sicut in
presenti translato continetur et ideo fidem facimus de
predictis
et ad majorem fidem habendam presenti carte nostre sigillum
apponi fecimus et manu propria subscripsimus undecimo kalendas
marcii anno Domini M trecentessimo. – Signum Bernardi de
Cumbis notarii publici Barchinone regentisque scribaniam curie
vicarii ejusdem civitatis qui hoc translatum sumptum fideliter ab
originali suo non cancellato nec in aliqua parte sui viciato et cum
eodem legitime comprobatum scribi fecit et clausit tercio decimo
kalendas marcii anno Domini millessimo trecentessimo
cum litteris suprapositis in linea XII ubi scribitur super et cum
litteris rasis et emmendatis in linea XVI ubi dicitur ac et in linea
XX prima …. in linea XX sexta ubi dicitur ac. Preterea de mandato
Petri Arnaldi de Cervaria jamdicti firmam et decretum ejus supra manu
propria scripsit. Et ad majorem rei evidenciam et fidem habendam in
presenti translato apposuit sigillum officii vicarii
supradicti.

Sigue en xxviii-perg-1531-jaime-i-vispera-pentecostes-1258


https://es.wikipedia.org/wiki/Tratado_de_Corbeil


https://www.elnacional.cat/es/efemerides/marc-pons-tratado-corbeil-independencia-condados-catalanes_266958_102.html


https://laverdadofende.blog/2013/02/04/tratado-de-corbeil-1258/


http://www.cardonavives.com/artdocumentos.asp?id=2456&tit=Marca%20hisp%E1nica%20catalana%20y%20Tratado%20de%20Corbeil%20(1258)


https://www.academia.edu/21647170/El_Tratado_de_Corbeil_y_el_Mito_de_los_Condes-Reyes


https://www.lonostre.es/es/tratado-corbeil-aragon-francia-catalonia/


http://www.puzzledelahistoria.com/?cat=2907


https://lapaseata.net/2017/10/27/tratado-de-corbeil-mentiras/


https://www.lasprovincias.es/comunitat/opinion/201610/17/tratado-corbeil-20161016235305-v.html


https://www.unprofesor.com/ciencias-sociales/tratado-de-corbeil-resumen-3192.html


http://www.mhcat.cat/esmhc/exposiciones/la_memoria_de_un_pais/nuestro_mar/la_hegemonia_catalana_en_el_mediterraneo/cronologia/tratado_de_corbeil


https://es.thefreedictionary.com/Tratado+de+Corbeil


http://www.detectivesdeguerra.com/2017/11/tratado-de-corbeil-y-la-independencia.html


http://www.enciclonet.com/articulo/tratado-de-corbeil/


https://www.onogueras.com/comtats_catalans/objectivitat.htm


https://foroespana.foroactivo.com/t3140-tratado-de-corbeil-y-la-independencia-de-cataluna


https://somatemps.me/2015/09/01/nunca-lo-olvidemos-el-tratado-de-corbeil-el-que-siempre-oculta-el-nacionalismo/


http://www.cuentayrazon.org/revista/pdf/036/Num036_004.pdf


https://www.elperiodicoextremadura.com/noticias/tuinformas/cataluna-tratado-corbeil_691840.html


http://omnibus-dubitandum.blogspot.com/2013/07/cataluna-jamas-ha-existido-pruebas-el.html


https://www.revistamira.com.mx/2017/10/23/tratado-de-corbeil-1258-los-argumentos-historicos-del-pan-catalanismo-se-desmoronan/


http://javaloys.blogspot.com/2018/11/tratado-de-corbeil-1258-el-pan.html


https://leyderecho.org/tratado-de-corbeil/


https://www.meneame.net/m/cultura/tratado-corbeil-1258-pan-catalanismo-pelotas


http://soymayornoviejo.com/tratado-de-corbeil/


https://dialnet.unirioja.es/descarga/articulo/1957211.pdf


https://www.abc.es/local-aragon/20141021/abci-independencia-catalua-nunca-existio-201410211006.html